라틴어 문장 검색

Adeone iuvat occupatum mori ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 122:4)
Quamvis enim recte factorum verus fructus sit fecisse nec ullum virtutum pretium dignum illis extra ipsas sit, iuvat inspicere et circumire bonam conscientiam, tum immittere oculos in hanc immensam multitudinem discordem, seditiosam, impotentem, in perniciem alienam suamque pariter exultaturam si hoc iugum fregerit, et ita loqui secum:
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 2:2)
Et nescio, an nemo ad dandam veniam difficilior sit, quam qui illam petere saepius meruit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 34:3)
vestra facta dictaque rumor excipit, et ideo nullis magis curandum est, qualem famam habeant, quam qui, qualemcumque meruerint, magnam habituri sunt.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 43:6)
cum sic de te meruerim, occidere me constituisti.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 58:4)
alioqui, ubi quiescenti paria metuuntur, incurrere in pericula iuvat et aliena anima abuti.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 77:5)
bene se meriturum de liberis suis quisque non dubitat, quibus tale saeculum ostenderit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 84:3)
tunc illi dirus animi morbus ad insaniam pervenit ultimam, eum crudelitas versa est in voluptatem et iam occidere hominem iuvat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 142:2)
Apparentur licet magna impensa et regiis opibus et artificum exquisitis nominibus, quem tamen ludi in carcere iuvent ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 148:6)
Felicitas illa multis salutem dare et ad vitam ab ipsa morte revocare et mereri clementia civicam.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 151:1)
Venia est poenae meritae remissio.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 30:3)
Quid itaque iuvat dolori intabescere, quem, si quis defunctis sensus est, finiri frater tuus cupit ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 26:7)
Tunc tibi litterae tuae tam diu ac tam fideliter amatae gratiam referant, tunc te illae antistitem et cultorem suum vindicent, tunc Homerus et Vergilius tam bene de humano genere meriti, quam tu et de illis et de omnibus meruisti, quos pluribus notos esse voluisti quam scripserant, multum tecum morentur;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 43:2)
Optime meruisti de Romanis studiis :
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 4:2)
at illorum carnificum cito scelera quoque, quibus solis memoriam meruerunt, tacebuntur.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION