라틴어 문장 검색

Illud vero homini verecundo et probo miserrimum est, si eum amare oportet, quem non iuvat.
(세네카, 행복론, Liber II 78:4)
Totiens admoneam necesse est non loqui me de sapientibus, quos, quidquid oportet, et iuvat, qui animum in potestate habent et legem sibi, quam volunt, dicunt, quam dixerunt, servant, sed de imperfectis hominibus honestam viam sequi volentibus, quorum adfectus saepe contumaciter parent.
(세네카, 행복론, Liber II 79:1)
Generosi animi est et magnifici iuvare, prodesse ;
(세네카, 행복론, Liber III 67:2)
At quem iuvat accepisse, aequali perpetuaque voluptate fruitur et animum eius, a quo accepit, non rem intuens gaudet.
(세네카, 행복론, Liber III 76:3)
Atqui de iniuriis dominorum in servos qui audiat positus est, qui et saevitiam et libidinem et in praebendis ad victum necessariis avaritiam compescat.
(세네카, 행복론, Liber III 97:3)
' Parentibus meis parui, cessi imperio eorum, sive aecum sive inicum ac durum fuit, obsequentem submissumque me praebui ;
(세네카, 행복론, Liber III 172:2)
Tot arbusta non uno modo frugifera, tot herbae salutares, tot varietates ciborum per totum annum digestae, ut inerti quoque fortuita terrae alimenta praeberent ?
(세네카, 행복론, Liber IV 20:1)
Flumina haec amoenissimis flexibus campos cingentia, illa praebitura commercio viam vasto et navigabili cursu vadentia, ex quibus quaedam aestatis diebus mirabile incrementum trahunt, ut arida et ferventi subiecta caelo loca subita vis aestivi torrentis irriget ?
(세네카, 행복론, Liber IV 21:1)
interim nos iuvat sterilis beneficii conscientia.
(세네카, 행복론, Liber IV 49:4)
Nam quo alio tuti sumus, quam quod mutuis iuvamur officiis ?
(세네카, 행복론, Liber IV 83:2)
Sacra est magnarum virtutum memoria, et esse plures bonos iuvat, si gratia bonorum non cum ipsis cadit.
(세네카, 행복론, Liber IV 142:2)
Accipiam tam libenter, quam dabitur, et praebebo me amico meo exercendae boni- tatis suae capacem materiam.
(세네카, 행복론, Liber IV 190:4)
" Qui ne triumphatum quidem inire urbem iniussu senatus deberetis quibusque victorem exercitum reducentibus curia extra muros praeberetur, nunc civibus caesis perfusi cruore cognato urbem subrectis intrate vexillis.
(세네카, 행복론, Liber V 89:3)
Debemus ergo et soli et lunae et ceteris caelestibus beneficium, quia, etiam si potiora illis sunt, in quae oriuntur, nos tamen in maiora ituri iuvant.
(세네카, 행복론, Liber VI 107:3)
Adice, quod ex destinato iuvant, ideoque obligati sumus, quia non in beneficium ignorantium incidimus, sed haec, quae accipimus, accepturos scierunt ;
(세네카, 행복론, Liber VI 108:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION