라틴어 문장 검색

non illum nostri possunt mutare labores, nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus, Sithoniasque nives hiemis subeamus aquosae, nec si, cum moriens alta liber aret in ulmo, Aethiopum versemus ovis sub sidere Cancri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA X.55)
sed tamen alternis facilis labor, arida tantum ne saturare fimo pingui pudeat sola neve effetos cinerem inmundum iactare per agros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:4)
Nec tamen, haec cum sint hominumque boumque labores versando terram experti, nihil inprobus anser Strymoniaeque grues et amaris intiba fibris officiunt aut umbra nocet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:1)
Labor omnia vicit inprobus et duris urgens in rebus egestas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:13)
Mox et frumentis labor additus, ut mala culmos esset robigo segnisque horreret in arvis carduus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:15)
Vidi lecta diu et multo spectata labore degenerare tamen, ni vis humana quot annis maxima quaeque manu legeret.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 6:8)
interea longum cantu solata laborem arguto coniunx percurrit pectine telas, aut dulcis musti Volcano decoquit humorem et foliis undam trepidi despumat aeni.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 11:4)
ruit arduus aether et pluvia ingenti sata laeta boumque labores diluit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 12:6)
Tuque ades inceptumque una decurre laborem, O decus, o famae merito pars maxima nostrae, Maecenas, pelagoque volans da vela patenti;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 3:3)
Scilicet omnibus est labor inpendendus et omnes cogendae in sulcum ac multa mercede domandae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 4:7)
Adde tot egregias urbes operumque laborem, tot congesta manu praeruptis oppida saxis fluminaque antiquos subter labentia muros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 8:9)
Nec res hunc tenerae possent perferre laborem, si non tanta quies iret frigusque caloremque inter, et exciperet caeli indulgentia terras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 14:13)
Texendae saepes etiam et pecus omne tenendum, praecipue dum frons tenera inprudensque laborum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 18:1)
Est etiam ille labor curandis vitibus alter, cui numquam exhausti satis est:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 19:1)
Redit agricolis labor actus in orbem atque in se sua per vestigia volvitur annus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 19:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION