라틴어 문장 검색

quae cum exigerentur conplures contumeliosi libelli proponebantur, quidam etiam ipsi Antonio tradebantur:
(세네카, Suasoriae, chapter 1 6:8)
licet scripta tua combusseris, Antonius paucos annos tibi promittit:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 4:9)
non esse tam stultum Antonium, ut putaret ad rem pertinere libros a Cicerone conburi, cuius scripta per totum orbem terrarum celebrarentur, nec hoc petere eum quod posset ipse facere:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 11:4)
nisi forte non esset in scripta Ciceronis ei ius cui esset in Ciceronem;
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 11:5)
Et sedens Rex in libro (legit), donec invenit scriptum quod adulterium aliene nupte magnum delictum est.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 1. Primi sapientis prima historia: Leo 1:13)
i quaeso et tristis istos sepone libellos, et cane quod quaevis nosse puella velit!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 99)
ignosces igitur, si quid tibi triste libelli attulerint nostri:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 116)
et sua cum antiquae committit scripta Corinnae, carmina quae quivis non putat aequa suis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 39)
bella canam, quando scripta puella mea est.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 106)
me iuvet in gremio doctae legisse puellae, auribus et puris scripta probasse mea.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 135)
sat mea sat magna est, si tres sint pompa libelli, quos ego Persephonae maxima dona feram.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 13b5)
unica nata meo pulcherrima cura dolori, excludit quoniam sors mea 'saepe veni,' ista meis fiet notissima forma libellis, Calve, tua venia, pace, Catulle, tua.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 251)
haec quoque lascivi cantarunt scripta Catulli, Lesbia quis ipsa notior est Helena;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 34b31)
exactus tenui pumice versus eat, quo me Fama levat terra sublimis, et a me nata coronatis Musa triumphat equis, et mecum in curru parvi vectantur Amores, scriptorumque meas turba secuta rotas.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 16)
fortunata, meo si qua's celebrata libello!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 28)

SEARCH

MENU NAVIGATION