라틴어 문장 검색

longe fortissimi equitum toto Punico exercitu erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 532:2)
nec deinde umquam Poenus, quo longe plurimum valuerat, equitatu superior fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 534:2)
quod longe aliter evenit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 565:2)
et Bruttiis similis spes veniae facta est, cum ab iis Vibius et Paccius fratres, longe nobilissimi gentis eius, eandem quae data Lucanis erat condicionem deditionis petentes venissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 231:1)
Numidis speculator, nequaquam in spem tantae rei positus, sed si quos vagos pabuli aut lignorum causa longius a castris possent excipere, signum dat ut pariter ab suis quisque latebris exorerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 407:3)
cum circumspicerent patres quosnam consules facerent, longe ante alios eminebat C. Claudius Nero.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 503:1)
cum Romana classis Oreum sese recepisset, Attalus ignarus adventus Philippi pecuniis a principibus exigendis terebat tempus, adeoque improvisa res fuit ut, nisi Cretensium quidam forte pabulatum ab urbe longius progressi agmen hostium procul conspexissent, opprimi potuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 91:1)
In Hispania res quadam ex parte eandem fortunam, quadam longe disparem habebant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 183:1)
Sic senem se perfunctumque et me infra aetatem- fili etiam sui posuit tamquam non longius quam quantum vitae humanae spatium est cupiditas gloriae extendatur maximaque pars eius in memoriam ac posteritatem promineat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 649:1)
Hasdrubal Gisgonis filius genere, fama, divitiis, regia tum etiam adfinitate longe primus civitatis erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 391:3)
ceterum cum longe maximus omnium aetatis suae regum hic fuerit plurimumque rem Romanam iuverit, operae pretium videtur excedere paulum ad enarrandum quam varia fortuna usus sit in amittendo recuperandoque paterno regno.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 400:1)
nec aliarum gentium aspernatus, maxime tamen Numidas - id longe primum equitum in Africa est genus - conducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 467:1)
ad hoc discrimen procedunt postero die duorum opulentissimorum populorum duo longe clarissimi duces, duo fortissimi exercitus, multa ante parta decora aut cumulaturi eo die aut eversuri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 427:1)
quorum aetatibus dignitatibusque conspectis - nam longe primi civitatis erant - tum pro se quisque dicere vere de pace agi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 564:2)
is longe tum optimus eques in Graecia erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 79:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION