라틴어 문장 검색

Orbata patris morte viro quoque post nuptias septimo mense privata est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 2:1)
Annis igitur plurimis sic suam transegit aetatem, ut ante se vetulam cerneret, quam adulescentulam fuisse meminisset, laudans illud Platonicum, qui philosophiam meditationem mortis esse dixisset.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 6:1)
"Memento semper diem mortis et numquam peccabis,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 6:9)
Urbs antiqua ruit multos dominata per annos Plurima perque vias sparguntur inertia passim Corpora perque domos, et plurima mortis imago.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 12:9)
stetit inter mortem et vitam sacerdos maximus nec ultra vestigia eius ignis procedere ausus est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 5:8)
poena tamen praesens, cum tu deponis amictus turgidus et crudum pavonem in balnea portas, hinc subitae mortes atque intestata senectus;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I59)
Proximus eiusdem properabat Acilius aevi cum iuvene indigno quem mors tam saeva maneret et domini gladiis tam festinata;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV40)
"nulla umquam de morte hominis cunctatio longa est."
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI113)
... Sunt quas eunuchi inbelles ac mollia semper oscula delectent et desperatio barbae et quod abortivo non est opus.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI199)
illam ego non tulerim, quae conputat et scelus ingens sana facit, spectant subeuntem fata mariti Alcestim, et similis si permutatio detur, morte viri cupiant animam servare catellae.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI320)
ambiguae si quando citabere testis incertaeque rei, Phalaris licet imperet ut sis falsus et admoto dictet periuria tauro, summum crede nefas animam praeferre pudori, et propter vitam vivendi perdere causas, dignus morte perit, cenet licet ostrea centum Gaurana et Cosmi toto mergatur aeno.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII38)
mortem sic quisquam exhorruit, ut sit zelotypus Thymeles, stupidi collega Corinthi?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII78)
ad generum Cereris sine caede ac vulnere pauci descendunt reges et sicca morte tyranni.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X47)
mors sola fatetur quantula sint hominum corpuscula.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X74)
rex Pylius, magno si quicquam credis Homero, exemplum vitae fuit a cornice secundae, felix nimirum, qui tot per saecula mortem distulit atque suos iam dextra conputat annos, quique novum totiens mustum bibit.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X103)

SEARCH

MENU NAVIGATION