라틴어 문장 검색

Caesare de raritate munerum audivi querentem :
(세네카, De Providentia, book 1 40:3)
Omne tempus, omnis vos locus doceat quam facile sit renuntiare naturae et munus illi suum impingere ;
(세네카, De Providentia, book 1 73:1)
Ergo si tempus in studia conferas, quod subduxeris officiis, non deserueris nec munus detrectaveris.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 40:1)
quae ministeria, quamvis incruenta sint, in numerum stipendiorum veniunt.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 40:3)
deinde fortis ac vehemens, tunc pulcherrime patiens, apta temporibus, corporis sui pertinentiumque ad id curiosa non anxie, tum aliarum rerum quae vitam instruunt diligens sine admiratione cuiusquam, usura fortunae muneribus, non servitura.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 15:4)
Interim, de quo agitur, multos ostendam voluptatibus obsessos, in quos fortuna omnia munera sua effudit, quos fatearis necesse est malos.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 55:2)
Nec enim se sapiens indignum ullis muneribus fortuitis putat.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 109:1)
idem magnas opes, munus fortunae fructumque virtutis, non repudiabit nec excludet.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 119:2)
- donabit aut bonis aut eis, quos facere poterit bonos, donabit eum summo consilio dignissimos eligens, ut qui meminerit tam expensorum quam acceptorum rationem esse reddendam, donabit ex recta et probabili causa, nam inter turpes iacturas malum munus est;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 121:3)
Pro republica plerumque templa nudantur et in usum stipendii dona conflamus.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, armis sepulchri victor.16)
Numquam maiorum nostrorum prudentia tantis muneribus tyrannicidium emeret, si illud etiam libido promitteret.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Tyrannicida adulter tyranni.25)
Ludit de suis fortuna muneribus et quae dedit aufert, quae abstulit reddit nec umquam tutius est illam experiri quam cum locum iniuriae non habet.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Laqueus Incisus.13)
Aput patres nostros qui forensia stipendia auspicabatur, nefas putabat brachium toga exserere.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Raptus in veste muliebri.18)
"Hoc pietatis tuae munus ad inferos perferam, licuisse mihi per fratrem aliter quam parricidae mori."
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.17)
Effare potius, quod novis thalamis parem Regale munus.
(세네카, Hercules Furens 6:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION