라틴어 문장 검색

cura igitur te et confirma et, cum commode et per valetudinem et per anni tempus navigare poteris, ad nos amantissimos tui veni.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 7 1:4)
at tamen quamquam videre te tota cogitatione cupio, tamen te penitus rogo ne te tam longae navigationi et viae per hiemem nisi bene firmum committas neve naviges nisi explorate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 8 1:3)
Corcyram bellissime navigavimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 9 1:9)
festinare te nolo, ne nauseae molestiam suscipias aeger et periculose hieme naviges.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 11 1:6)
tu quoniam eo tempore mecum esse non potuisti, quo ego maxime operam et fidelitatem desideravi tuam, cave festines aut committas ut aut aeger aut hieme naviges.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 12 8:4)
non itineribus tuis perterreri homines, non sumptu exhauriri, non adventu commoveri?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 2장 3:2)
fac, si me amas, ut considerate diligenterque naviges de mense Decembri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 1 4:7)
videre autem volebam quod eram postridie Roma exiturus et quod ille in Sardiniam iter habebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 5 3:10)
ante lucem hanc epistulam conscripsi eramque in itinere ut eo die apud T. Titium in Anagnino manerem, postridie autem in Laterio cogitabam, inde, cum in Arpinati qumque dies fuissem, ire in Pompeianum, rediens aspicere Cumanum ut, quoniam in Nonas Maias Miloni dies prodicta est, pridie Nonas Romae essem teque, mi carissime et suavissime frater, ad eam diem, ut sperabam, viderem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 5 4:2)
qua re neque ego impediri Ciceronis iter atque illam disciplinam volo et ipse puer magis illo declamatorio genere duci et delectari videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 3 6:5)
in quo quoniam ipsi quoque fuimus, patiamur illum ire nostris itineribus ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 3 6:6)
quod me hortaris ut absolvam, habeo absolutum suave, mihi quidem uti videtur, ἔποσ ad Caesarem, sed quaero locupletem tabellarium, ne accidat quod Erigonae tuae, quoi soli Caesare imperatore iter ex Gallia tutum non fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 9 8:1)
itaque cum totum iter et navigationem consumpsisset partim in percontando a peritis partim in rebus gestis legendis, in Asiam factus imperator venit, cum esset Roma profectus rei militaris rudis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 3:3)
quo quidem etiam maturius venimus, quod erat constitutum si ventus esset Lucullo in Neapolitanum mihi in Pompeianum navigare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 12:4)
quid enim conscendens navem sapiens num conprehensum animo habet atque perceptum se ex sententia navigaturum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 134:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION