라틴어 문장 검색

Est adhuc curae hominibus fides et officium, sunt qui defunctorum quoque amicos agant.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 17 1:1)
et eram acturus adulescentulus adhuc, eram in quadruplici iudicio, eram contra potentissimos civitatis atque etiam Caesaris amicos, quae singula excutere mentem mihi post tam triste somnium poterant.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 18 3:2)
Nam sollicitius custodiendus est honor, in quo etiam beneficium amici tuendum est.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 19 4:1)
dandum enim precibus uxoris, dandum filiae lacrimis, dandum etiam nobis amicis, ne spes nostras, si modo non essent inanes, voluntaria morte desereret.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 9:1)
Tranquillus contubernalis meus vult emere agellum, quem venditare amicus tuus dicitur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 24 1:1)
Caesares quibus suspectus atque etiam invisus virtutibus fuerat evasit, reliquit incolumem optimum atque amicissimum, tamquam ad hunc ipsum honorem publici funeris reservatus.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 3:1)
Vinum etiam parvolis lagunculis in tria genera discripserat, non ut potestas eligendi, sed ne ius esset recusandi, aliud sibi et nobis, aliud minoribus amicis - nam gradatim amicos habet -, aliud suis nostrisque libertis.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 6 2:2)
Itaque prenso amicos, supplico, ambio, domos stationesque circumeo, quantumque vel auctoritate vel gratia valeam, precibus experior, teque obsecro ut aliquam oneris mei partem suscipere tanti putes.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 9 5:2)
'Amici mei viderint.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 5:2)
hinc tibi beneficiorum larga materia, longum praeterea tempus, quo amicos tuos exornare potuisti.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 13 2:3)
Quid enim illo aut fidelius amico aut sodale iucundius?
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 13 6:1)
Hortaris ut orationem amicis pluribus recitem.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 1:1)
A te enim ratio exigetur, nos excusabit obsequium.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 9:3)
Si adsunt amici, honestissimi sermones explicantur;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 4:2)
Quod ipse amicis tuis obtulissem, si mihi eadem materia suppeteret, id nunc iure videor a te meis petiturus.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 2 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION