라틴어 문장 검색

relicto inde ad Philippopolin praesidio, quod haud multo post ab Odrysis expulsum est, oppidum in Deuriopo condere instituit - Paeoniae ea regio est - prope Erigonum fluvium, qui ex Illyrico per Pelagoniam fluens in Axium amnem editur, haud procul Stobis, vetere urbe:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 636:1)
cuius origo inde fluxit quod Philippus aegre ferebat regnum suum a Romanis imminui et quod cogeretur a Thracibus aliisque locis praesidia deducere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIX Periocha11)
nequaquam tantum in externis auxiliis est praesidii, quantum periculi in fraude domestica.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 54:3)
nocte cum armatis domum ad interficiendum me venit, clausisque foribus parietum praesidio me a furore eius sum tutatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 78:4)
at in Macedonibus satis praesidii est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 120:1)
mihi praeter te, pater, quid usquam aut spei aut praesidii est?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 123:2)
ubi praesidium esse oportebat, ibi exitium est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 188:3)
ut tamen iter ei tutum in Macedoniam esset, Didas ex praetoribus regiis unus, qui Paeoniae praeerat, iussus est prosequi eum cum modico praesidio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 253:1)
ita digreditur Demetrius cum infestioribus quam si solus iret praesidiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 255:2)
duae cohortes et triarii duarum legionum in praesidio castrorum manere iussi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 318:2)
quo ore quisquam vestrum, si hinc alieno praesidio, non vestra virtute evaseritis, occurret, non dico eis militibus, qui Hannibalem, qui Philippum, qui Antiochum, maximos aetatis nostrae reges ducesque, vicerunt, sed iis qui hos ipsos Ligures aliquotiens pecorum modo fugientes per saltus invios consectati ceciderunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 322:1)
principio veris exercitum in Carpetaniam duxit et castra locavit ad oppidum Aeburam, modico praesidio in urbe posito.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 356:1)
itaque Flaccus ubi satis abstractos eos a praesidio castrorum suorum ratus est, intra vallum exercitu instructo tribus partibus simul erumpit, clamore non tantum ad ardorem pugnae excitandum sublato, sed etiam ut qui in montibus erant exaudirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 370:1)
ubi quinque milium armatorum non amplius relictum erat praesidium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 371:2)
simul ab oppido Aebura qui in praesidio relicti erant, in medio ardore pugnae advenerunt, et Acilius ab tergo erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 378:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION