라틴어 문장 검색

id autem imperium cum retineri sine vectigalibus nullo modo possit, aequo animo parte aliqua suorum fructuum pacem sibi sempiternam redimat atque otium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 11장 3:2)
apud Anicium videbimus ut paratum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 8 3:3)
de tribunatu quod scribis, ego vero nominatim petivi Curtio et mihi ipse Caesar nominatim Curtio paratum esse rescripsit meamque in rogando verecundiam obiurgavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 3장 5:1)
et in omni summa, ut mones, valde me ad otium pacemque converto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 5/6 7:4)
idque eo fuit mirabilius quod ab eo laus imperatoria non admodum expectabatur, qui adulescentiam in forensi opera, quaesturae diuturnum tempus Murena bellum in Ponto gerente in Asiae pace consumpserat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 3:1)
neque enim mirum, cum eodem tempore et ea quae praeterita sunt reparet et ea quae videntur instare praeparet, cum et pacis constituendae rationem et belli gerendi potestatem solus habeat, cum omnes in unum spectent, unus omnia gubernet, cum tot tantisque negotiis distentus sit ut respirare libere non possit, si aliquid non animadvertat, cum praesertim tam multi occupationem eius observent tempusque aucupentur ut, simul atque ille despexerit, aliquid huiusce modi moliantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 8장 2:1)
de Capitone post viderimus, si, quem ad modum paratum esse audio, testis prodierit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 30장 2:5)
quia, quamquam paratus in imparatos Clodius, ipse Clodius tamen mulier inciderat in viros.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 21장 1:9)
Vtinam di immortales fecissent - pace tua, patria, dixerim:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 38장1)
nec mirum, si eius utebatur consilio cuius auxilium sibi paratum putabat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 5장 1:2)
saepe, ut fit, cum ipse te confirmasses, cum statuisses mentionem de pecunia facere, cum paratus meditatusque venisses, homo timidus virginali verecundia subito ipse te retinebas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 11장 3:6)
sin autem inimicissime atque infestissime contendere perseveret, se paratum esse omni recta atque honesta ratione defendere quod petat non deberi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 21장 1:3)
neque eum, si tribunos appellarit, idcirco minus iudicio pati paratum fuisse, neque potentia procuratoris Naevio ius ereptum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 28장 2:4)
si quid ex vetere aliqua oratione, 'Iovem ego optimum maximum,' aut 'vellem, si fieri potuisset, iudices,' aut aliquid eius modi ediscere potueris, praeclare te paratum in iudicium venturum arbitraris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 13장 3:2)
at venit paratus cum subscriptoribus exercitatis et disertis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 15장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION