라틴어 문장 검색

civitatem omnem exspectatione belli erectam invenerunt satis constante fama iam Hiberum Poenos tramisisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 201:2)
constabat non tam bello motos quam longinquitate viae insuperabilique Alpium transitu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 230:2)
ibi castra communita, et quia Gallis ad temptanda ea defuit spes, refecti sunt militum animi, quamquam ad quingentos cecidisse satis constabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 249:1)
ceterum magis constat ratibus traiectos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 279:3)
die deinde simulando aliud quam quod parabatur consumpto cum eodem quo constiterant loco castra communissent, ubi primum digressos tumulis montanos laxatasque sensit custodias, pluribus ignibus quam pro numero manentium in speciem factis impedimentisque cum equite relictis et maxima parte peditum,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 331:1)
quantae copiae transgresso in Italiam Hannibali fuerint nequaquam inter auctores constat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 387:1)
id cum inter omnes constet, eo magis miror ambigi, quanam Alpes transient, et volgo credere Poenino - atque inde nomen ei iugo Alpium inditum - transgressum, Coelium per Cremonis iugum dicere transisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 391:1)
cum ad Trebiam terrestre constitisset bellum, interim circa Siciliam insulasque Italiae imminentes et a Sempronio consule et ante adventum eius terra marique res gestae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 512:1)
vento mixtus imber cum ferretur in ipsa ora, primo, quia aut arma omittenda erant, aut contra enitentes vertice intorti adfligebantur, constitere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 616:2)
et cum in tumulo quodam constitissent, clamorem modo ac sonum armorum audientes, quae fortuna pugnae esset neque scire nec perspicere prae caligine poterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 74:2)
et primo, cum procul cernerent veluti flammas spirantium, miraculo attoniti constiterunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 202:1)
cum ad Gereonium iam hieme impediente constitisset bellum, Neapolitani legati Romam venere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 392:1)
Hispani linteis praetextis purpura tunicis candore miro fulgentibus constiterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 558:2)
sub equestris finem certaminis coorta est peditum pugna, primo et viribus et animis par, dum constabant ordines Gallis Hispanisque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 566:1)
impulsis deinde ac trepide referentibus pedem institere ac tenore uno per praeceps pavore fugientium agmen in mediam primum aciem inlati, postremo nullo resistente ad subsidia Afrorum pervenerunt, qui utrimque reductis alis constiterant, media, qua Galli Hispanique steterant, aliquantum prominente acie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 568:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION