라틴어 문장 검색

mecum leges, mecum quaestiones, mecum iura magistratuum, mecum senatus auctoritas, mecum libertas, mecum etiam frugum ubertas, mecum deorum et hominum sanctitates omnes et religiones afuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 14장 1:5)
nihil umquam senatus de P. Popilio decrevit, numquam in hoc ordine de Q. Metello mentio facta est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 15장 2:2)
tribuniciis sunt illi rogationibus interfectis inimicis denique restituti, cum alter eorum senatui paruisset, alter vim caedemque fugisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 15장 2:3)
illam priorem quae facta est in eos qui arma capere potuerunt tamen senatus suscipere noluit, ne quid acrius quam more maiorum comparatum est publico consilio factum videretur, hanc vero quae ad eorum liberos atque ad infantium puerorum incunabula pertinet nisi hoc iudicio a vobis reicitis et aspernamini, videte, per deos immortalis!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 53장 1:3)
sed ante quam ad eam orationem venio quae est propria vestrae quaestionis videntur ea mihi esse refutanda quae et in senatu ab inimicis saepe iactata sunt et in contione ab improbis et paulo ante ab accusatoribus, ut omni errore sublato rem plane quae veniat in iudicium videre possitis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 3장 1:1)
neque enim posset aut Ahala ille Servilius aut P. Nasica aut L. Opimius aut C. Marius aut me consule senatus non nefarius haberi, si sceleratos civis interfici nefas esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 3장 2:4)
sequitur illud quod a Milonis inimicis saepissime dicitur, caedem in qua P. Clodius occisus esset senatum iudicasse contra rem publicam esse factam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 5장 1:1)
illam vero senatus non sententiis suis solum sed etiam studiis comprobavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 5장 1:2)
quotiens enim est illa causa a nobis acta in senatu, quibus adsensionibus universi ordinis, quam nec tacitis nec occultis!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 5장 1:3)
quando enim frequentissimo senatu quattuor aut summum quinque sunt inventi qui Milonis causam non probarent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 5장 1:4)
declarant huius ambusti tribuni plebis illae intermortuae contiones quibus cotidie meam potentiam invidiose criminabatur, cum diceret senatum non quod sentiret sed quod ego vellem decernere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 5장 1:5)
hanc vero quaestionem, etsi non est iniqua, numquam tamen senatus constituendam putavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 5장 2:1)
erant enim leges, erant quaestiones vel de caede vel de vi, nec tantum maerorem ac luctum senatui mors P. Clodi adferebat ut nova quaestio constitueretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 5장 2:2)
cur igitur incendium curiae, oppugnationem aedium M. Lepidi, caedem hanc ipsam contra rem publicam senatus factam esse decrevit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 5장 2:4)
senatui quod sentiebat perficere licuisset, novam quaestionem nullam haberemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 6장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION