라틴어 문장 검색

Demades certe Athenis eum, qui necessaria funeribus venditabat, damnavit, cum probasset magnum lucrum optasse, quod contingere illi sine multorum morte non poterat.
(세네카, 행복론, Liber VI 190:2)
Sed quidquid maxime necessarium erat, in primum congessi;
(세네카, 행복론, Liber VII 3:2)
subductus ille tempestatibus in solido ac sereno stetit consummavitque scientiam utilem ac necessariam.
(세네카, 행복론, Liber VII 8:6)
" Quaeris rem maxime necessariam et in qua hanc materiam consummati decet, quemadmodum ingrati ferendi sint.
(세네카, 행복론, Liber VII 127:4)
Nam si, quod adhuc colligit, tu animus rei publicae tuae es, illa corpus tuum, vides, ut puto, quam necessaria sit clementia;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 25:2)
horum ne a necessariis quidem sibi rabies temperat, sed externa suaque in aequo habet, quo plus se exercitat, eo incitatior.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 150:2)
Quantulum enim est, quod in tutelam hominis necessarium sit !
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 63:3)
Nihil homini natura, quod necessarium faciebat, fecit operosum.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 75:5)
Necessariis rebus et exilia sufficiunt, supervacuis nec regna.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 78:6)
Ne feminae quidem te sinent intabescere volneri tuo, sed leviorem necessario maerore cito defunctam iubebunt exsurgere, si modo illas intueri voles feminas, quas conspecta virtus inter magnos viros posuit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 113:3)
Ut vero aliquam occasionem mutatio temporum dedit, ingenium patris tui, de quo sumptum erat supplicium, in usum hominum reduxisti et a vera illum vindicasti morte ac restituisti in publica monumenta libros, quos vir ille fortissimus sanguine suo scripserat.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 4:1)
Nam discessu, non solum amissione carissimorum necessarius morsus est et firmissimorum quoque animorum contractio.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 37:3)
" Ille vero, si res necessaria vocabit, experietur et illum, quisquis erit, tanquam canem acrem obiecto cibo leniet nec indignabitur aliquid impendere, ut limen transeat, cogitans et in pontibus quibusdam pro transitu dari.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 73:2)
alioqui multa timore contumeliarum aut taedio necessaria omittemus publicisque et privatis officiis, aliquando etiam salutaribus non occurremus, dum muliebris nos cura angit aliquid contra animum audiendi.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 100:1)
Non aliquando castigatio necessaria est ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 33:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION