라틴어 문장 검색

Non tamen Egeriae luctus aliena levare damna valent, montisque iacens radicibus imis liquitur in lacrimas, donec pietate dolentis mota soror Phoebi gelidum de corpore fontem fecit et aeternas artus tenuavit in undas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 43:1)
" hac prece adoravi superos ego, pluribus uxor, singultu medios impediente sonos, illa etiam ante Lares passis adstrata capillis contigit extinctos ore tremente focos, multaque in adversos effudit verba Penates pro deplorato non valitura viro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 314)
quantumcumque tamen praeconia nostra valebunt, carminibus vives tempus in omne meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 612)
quid, nisi convictu causisque valentibus essem temporis et longi iunctus amore tibi?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 88)
atque utinam pro te possent mea vota valere, quae pro me duros non tetigere deos!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 92)
- hoc est ad nostros non leve crimen avos - - quid valeant tali, quo possis plurima iactu figere, damnosos effugiasque canes;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1213)
seu temere expecto, sive id contingere fas est, tu mihi, quod cupio, fas, precor, esse proba, quaeque tibi linguae est facundia, confer in illud, ut doceas votum posse valere meum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 58)
sive malum potui tamen hoc vitare cavendo, seu ratio fatum vincere nulla valet, tu tamen, o nobis usu iunctissime longo, pars desiderii maxima paene mei, sis memor, et siquas fecit tibi gratia vires, illas pro nobis experiare, rogo, numinis ut laesi fiat mansuetior ira, mutatoque minor sit mea poena loco, idque ita, si nullum scelus est in pectore nostro, principiumque mei criminis error habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 68)
nec melius valeo, quam corpore, mente, sed aegra est utraque pars aeque binaque damna fero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 813)
in causa facili cuivis licet esse diserto, et minimae vires frangere quassa valent, subruere est arces et stantia moenia virtus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1111)
si valeant homines, ars tua, Phoebe, iacet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 338)
pone metum, valeo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 22)
plus valet humanis viribus ira dei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 127)
Modus quidam est amandi, gradatim transeundi ab eo quod cupio ad id quo Dei mundus indiget.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 13:3)
Eius agendi modus multo plus valuit quam intellectuale quiddam oeconomicumve, quandoquidem, quod ad eum attinebat, omnis creatura ipsi soror erat, ei affectus vinculo coniuncta.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 16:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION