라틴어 문장 검색

Imperator vero audita Bulgarorum legatione per eosdem, qui ad eum missi fuerant, legatos regi eorum missis litteris, prout videbatur, respondit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 825 307:3)
Completisque omnibus negotiis, quae ad illius conventus rationem *pertinere videbantur, Noviomagum cum filio maiore secessit, minorem vero filium suum Hludowicum in Baioariam direxit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 825 308:4)
Imperator vero medio mense Maio Aquis egressus circa Kal. Iun.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 312:1)
Baldricus vero et Geroldus comites ac Pannonici limitis praefecti in eodem conventu adfuerunt et adhuc de motu Bulgarorum adversum nos nihil se sentire posse testati sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 316:1)
et Tunglonem quidem accepto ab eo filio eius obside domum redire permisit, Ceadragum vero caeteris Abodritis dimissis secum retinuit missisque ad populum Abodritorum legatis, si eum sibi vulgus regnare vellet, perquirere iussit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 318:3)
Quo defuncto Gregorius presbyter tituli sancti Marci electus, sed non prius ordinatus est, quam legatus imperatoris Romam venit et electionem populi, qualis esset, examinavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 827 326:3)
Imperator vero in diversis occupationibus usque ad Kal. Iul.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 829 336:1)
Unde commotus imperator, videns non habere unde ei resistere, praedicto papae munera, quae sancto deportabat Petro, dedit, inter quae crucifixum aureum, quale non fuit ab ullis regibus factum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVII 4:7)
Ipse vero per Alpes Provintiae in Franciam repedare voluit, sed, ut dicitur, a quodam Sedechia Iudaeo potionatus in loco qui dicitur Nantua intra Alpes posito II. Non.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVII 4:8)
Corpus vero eius in eodem regno in loculo *reposuerunt, donec transferretur in Franciam, quod postea per diversa loca translatum est.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVII 4:12)
Franci vero mense Decembrio Compendio palatio adunati Hludowicum filium eius in regnum statuunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVII 4:13)
Post vero eius obitum miserabilis et excidiosa inter Francos orta est dissensio.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIIII 6:3)
Nam Hugo abba memor fidelitatis, quam promisit Hludowico regi, suo videlicet consobrino, filios eius Hludowicum et Karlomannum in paterno regno cum sibi consentientibus statuere volebat, Gozlinus vero abba et Chuonradus comes multique alii eis consentientes supradictum regem Hludowicum in regno advocarunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIIII 6:4)
Hugo vero Hludowicum et Karlomannum per manus Ansegisi archiepiscopi benedici fecit in reges.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIIII 7:9)
Nortmanni vero non cessant devastari aecclesiam populumque Christianum interfici captivarique.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIIII 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION