라틴어 문장 검색

Sic minime animadvertetur delectationis aucupium et quadrandae orationis industria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 58장 1:3)
nec vero is cursus est numerorum - orationis dico, nam est longe aliter in versibus - , nihil ut fiat extra modum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 58장 2:1)
sed omnis nec claudicans nec quasi fluctuans sed aequabiliter constanter- que ingrediens numerosa habetur oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 58장 2:3)
quo etiam difficilius est oratione uti quam versibus, quod in illis certa quaedam et definita lex est, quam sequi sit necesse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 58장 2:5)
in dicendo autem nihil est propositum, nisi ut ne immo- derata aut angusta aut dissoluta aut fluens sit oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 58장 2:6)
Itaque non sunt in ea tamquam tibicini percussionum modi, sed universa comprehensio et species orationis clausa et ter- minata est, quod voluptate aurium iudicatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 58장 2:7)
interdum enim cursus est in oratione incitatior, interdum moderata ingressio, ut iam a principio videndum sit quem ad modum velis venire ad extremum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 59장 3:1)
ita si numerus orationis quaeritur qui sit, omnis est, sed alius alio melior atque aptior;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 60장 2:1)
In quo quaesitum est in totone cir- cuitu illo orationis, quem Graeci περίοδον, nos tum ambitum, tum circuitum, tum comprehensionem aut continuationem aut circumscriptionem dicimus, an in principiis solum an in extremis an in utraque parte numerus tenendus sit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 61장 1:3)
quodque ad rem maxime pertinet, qua ratione numerosa fiat oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 61장 2:4)
Ergo in aliis, id est in historia et in eo quod appellamus ἐπιδεικτικόν, placet omnia dici Isocrateo Theopompeoque more illa cir- cumscriptione ambituque, ut tamquam in orbe inclusa currat oratio, quoad insistat in singulis perfectis absolutis- que sententiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 61장 4:3)
itaque postea quam est nata haec vel cir- cumscriptio vel comprehensio vel continuatio vel ambitus, si ita licet dicere, nemo, qui aliquo esset in numero, scripsit orationem generis eius quod esset ad delectationem com- paratum remotumque a iudiciis forensique certamine, quin redigeret omnis fere in quadrum numerumque sententias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 61장 5:1)
Nam cum is est auditor qui non vereatur ne compositae orationis insidiis sua fides attemptetur, gratiam quoque habet oratori voluptati aurium servienti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 61장 5:2)
genus autem hoc orationis neque totum adsumendum est ad causas forensis neque omnino repudiandum, si enim semper utare, cum satietatem adfert tum quale sit etiam ab imperitis agnosci- tur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 62장 1:1)
Saepe etiam in amplificanda re concessu omnium funditur numerose et volubiliter oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 62장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION