라틴어 문장 검색

Ipse ille Leontinus Gorgias, quo patrono, ut Plato voluit, philosopho succubuit orator, qui aut non est victus umquam a Socrate neque sermo ille Platonis verus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 129:1)
Sed ut ad Graecos referam orationem, quibus carere hoc quidem in sermonis genere non possumus - nam ut virtutis a nostris, sic doctrinae sunt ab illis exempla petenda - septem fuisse dicuntur uno tempore, qui sapientes et haberentur et vocarentur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 137:1)
Itaque ipse Aristoteles cum florere Isocratem nobilitate discipulorum videret, quod [ipse] suas disputationes a causis forensibus et civilibus ad inanem sermonis elegantiam transtulisset, mutavit repente totam formam prope disciplinae suae versumque quendam Philoctetae paulo secus dixit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 141:1)
Tum Caesar 'unum' inquit 'me ex tuo sermone maxime, Crasse, commovit, quod eum negasti, qui non cito quid didicisset, umquam omnino posse perdiscere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 146:1)
Inusitata sunt prisca fere ac vetustate ab usu cotidiani sermonis iam diu intermissa, quae sunt poetarum licentiae liberiora quam nostrae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 153:1)
non enim sunt alia sermonis, alia contentionis verba, neque ex alio genere ad usum cotidianum, alio ad scaenam pompamque sumuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 177:3)
Nam cum sint numeri plures, iambum et trochaeum frequentem segregat ab oratore Aristoteles, Catule, vester, qui natura tamen incurrunt ipsi in orationem sermonemque nostrum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 182:3)
Sed eo te ne laudandi quidem causa interpellavi, ne quid de hoc tam exiguo sermonis tui tempore verbo uno meo deminueretur.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 189:2)
quae est periucunda, cum orationis non contentione, sed sermone tractatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 203:6)
et aliud dicendi genus deliberationes, aliud laudationes, aliud iudicia, aliud sermones, aliud consolatio, aliud obiurgatio, aliud disputatio, aliud historia desiderat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 211:1)
est enim actio quasi sermo corporis, quo magis menti congruens esse debet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 222:4)
sed illud videtur ab huius nostri sermonis officio non abhorrere, quod, ut dixi paulo ante, plurimis in rebus quod maxime est utile, id nescio quo pacto etiam decet maxime.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 224:6)
' 'Mitte, obsecro,' inquit 'Crasse,' Iulius 'sermonem istum et te ad Gracchi fistulam refer;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 226:3)
me quidem istius sermonis participem factum esse gaudeo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 228:4)
qualia sunt ea quae transferuntur aut inmutantur, aut ea quibus tamquam abutimur, aut ea quae obscuramus, quae incredibiliter tollimus, quaeque admirabilius quam sermonis consuetudo patitur ornamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 5장 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION