라틴어 문장 검색

Stercilina quoque duo sint, unum, quod nova purgamenta recipiat et in annum conservet, alterum, ex quo vetera vehantur, sed utrumque more piscinarum devexum leni clivo et exstructum pavimentatumque solo, ne umorem tramittant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 21:5)
far, quod vocatur vennuculum rutilum atque alterum candidum, sed utrumque maioris ponderis quam Clusinum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 6장 3:3)
Absconduntur autem altero et tricesimo die post autumnale aequinoctium, quod fere conficitur VIIII Kal.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 2:1)
Sed est altera, cum cogit necessitas:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 7:1)
Altero sulco seminari debet post aequinoctium, media fere sementi, si laeto solo, si gracili, maturius.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 15:1)
Alterum quoque genus hordei est, quod alii distichum, Galaticum nonnulli vocant, ponderis et candoris eximii, adeo ut tritico mixtum egregia cibaria familiae praebeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 16:1)
deinde cum ad alteram partemareaepervenerint,inacervum culmos regerant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 13:2)
Cicer, quod arietillum vocatur, itemque alterius generis, quod Punicum, seri mense Martio toto potest caelo umido, loco quam laetissimo;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 20:1)
atque, ut dixi, ligneis rastris sariendus et identidem runcandus est, ne alterius generis herba invalidam Medicam perimat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 27:5)
paucos deinde post dies, ubi coeperit fruticare,omnis alterius generis herbas eruncato.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 28:5)
Farraginem in restibili stercoratissimo loco et altero sulco serere convenit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 31:1)
Seritur primo vel altero sulco mense Martio, ita ut postulat soli laetitia, quod eadem quattuor modiis, non numquam et tribus, interdum etiam duobus ac semodio iugerum occupat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 35:6)
Altero tamen anno minora pecora post faenisicia permittemus admitti, si modo siccitas et conditio loci patietur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 6:3)
Nam duae lanatae quamvis frondibus et palmitum pari facie fluxurae qualitate sunt dispariles, cum tardius altera recipiat cariem vetustatis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 17:2)
Earum altera, quam Galliarum incolae marcum vocant, mediocris vini;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 25:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION