라틴어 문장 검색

quocirca maerere hoc eius eventu vereor ne invidi magis quam amici sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 18:3)
itaque non tam ista me sapientiae, quam modo Fannius commemoravit, fama delectat, falsa praesertim, quam quod amicitiae nostrae memoriam spero sempiternam fore, idque eo mihi magis est cordi, quod ex omnibus saeculis vix tria aut quattuor nominantur paria amicorum, quo in genere sperare videor Scipionis et Laeli amicitiam notam posteritati fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 19:3)
principio qui potest esse vita vitalis, ut ait Ennius, quae non in amici mutua benevolentia conquiescit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 28:2)
verum etiam amicum qui intuetur, tamquam exemplar aliquod intuetur sui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 30:2)
tantus eos honos memoria desiderium prosequitur amicorum, ex quo illorum beata mors videtur, horum vita laudabilis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 30:4)
itaque, si quando aliquod officium exstitit amici in periculis aut adeundis aut communicandis, quis est qui id non maximis efferat laudibus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 31:3)
qui clamores tota cavea nuper in hospitis et amici mei M. Pacuvi nova fabula, cum ignorante rege uter Orestes esset, Pylades se esse diceret, ut pro illo necaretur, Orestes autem, ita ut erat, se esse perseveraret!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 31:4)
pestem enim nullam maiorem esse amicitiis quam in plerisque pecuniae cupiditatem, in optimis quibusque honoris certamen et gloriae, ex quo inimicitias maximas saepe inter amicissimos exstitisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 44:3)
magna etiam discidia et plerumque iusta nasci, cum aliquid ab amicis quod rectum non esset postularetur, ut aut libidinis ministri aut adiutores essent ad iniuriam, quod qui recusarent, quamvis honeste id facerent, ius tamen amicitiae deserere arguerentur ab eis, quibus obsequi nollent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 45:1)
numne, si Coriolanus habuit amicos, ferre contra patriam arma illi cum Coriolano debuerunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 47:2)
num Vecellinum amici regnum appetentem, num Maelium debuerunt iuvare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 47:3)
tiberium quidem Gracchum rem publicam vexantem a Q. Tuberone aequalibusque amicis derelictum videbamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 48:1)
nulla est igitur excusatio peccati, si amici causa peccaveris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 48:9)
quod si rectum statuerimus vel concedere amicis quidquid velint vel impetrare ab eis quidquid velimus, perfecta quidem sapientia si simus, nihil habeat res viti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 49:1)
sed loquimur de eis amicis qui ante oculos sunt, quos videmus aut de quibus memoriam accepimus, quos novit vita com- munis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 49:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION