라틴어 문장 검색

"idem interpretando Iunonem aera, Iovem caelum, Neptunum mare, ignem esse Vulcanum et ceteros similiter vulgi deos elementa esse monstrando publicum arguit graviter et revincit errorem."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:28)
"Erigone suspensa de laqueo est, ut virgo inter astra ignita sit, Castores alternis moriuntur ut vivant, Aesculapius ut in deum surgat fulminatur, Hercules ut hominem exuat Oetaeis ignibus concrematur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:23)
"Ceterum de incendio mundi, aut improvisum ignem cadere aut deficere umorem non credere, vulgaris erroris est."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:1)
"Omnem adeo mundum, si solem lunam reliqua astra desierit1 fontium dulcis aqua et aqua marina nutrire, in vim ignis abiturum, Stoicis constans opinio est, quod consumto umore mundus hic omnis ignescet."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:3)
"Illic sapiens ignis membra urit et reficit, carpit et nutrit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 35장 1:5)
"Itaque ut aurum ignibus, sic nos discriminibus arguimur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:24)
itaque aer (hoc quoque utimur enim pro Latino) et ignis et aqua et terra prima sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 33:6)
e quibus aer et ignis movendi vim habent et efficiendi, reliquae partes accipiendi et quasi patiendi, aquam dico et terram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 33:9)
statuebat enim ignem esse ipsam naturam quae quidque gigneret et mentem atque sensus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 50:2)
itaque non aqua, non igni, ut aiunt, pluribus locis utimur quam amicitia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 28:13)
Nam toti urbi, templis, delubris, tectis ac moenibus subiectos prope iam ignis circumdatosque restinximus, idemque gladios in rem publicam destrictos rettudimus mucronesque eorum a iugulis vestris deiecimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 2:2)
Quo etiam maiore sunt isti odio supplicioque digni, qui non solum vestris domiciliis atque tectis sed etiam deorum templis atque delubris sunt funestos ac nefarios ignes inferre conati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 22:1)
Obsessa facibus et telis impiae coniurationis vobis supplex manus tendit patria communis, vobis se, vobis vitam omnium civium, vobis arcem et Capitolium, vobis aras Penatium, vobis illum ignem Vestae sempiternum, vobis omnium deorum templa atque delubra, vobis muros atque urbis tecta commendat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 18:5)
Causa autem ea est, quae id efficit, cuius est causa, ut vulnus mortis, cruditas morbi, ignis ardoris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 50:2)
sentiri haec putat, ut calere ignem, nivem esse albam, dulce mel.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 39:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION