라틴어 문장 검색

Id misericordiane hospitis an pactione aut casu ita evenerit, parum comperimus, nisi, quia illi in tanto malo turpis vita integra fama potior fuit, improbus intestabilisque videtur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 67장7)
Metellus postquam de rebus Vagae actis comperit, paulisper maestus ex conspectu abit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 68장1)
Quae postquam Metello comperta sunt, quamquam inter Thalam flumenque proximum in spatio milium quinquaginta loca arida atque vasta esse cognoverat, tamen spe patrandi belli, si eius oppidi potitus foret, omnis asperitates superuadere ac naturam etiam vincere aggreditur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 75장2)
Sed ego comperior Bocchum magis Punica fide quam ob ea, quae praedicabat, simul Romanos et Numidam spe pacis attinuisse multumque cum animo suo voluere solitum, Iugurtham Romanis an illi Sullam traderet;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 108장8)
ceterum dolo an vere cunctatus, parum comperimus.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 113장2)
Illud autem vide, ne ista lectio auctorum multorum et omnis generis voluminum habeat aliquid vagum et instabile.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 2 2:1)
Bene et ille, quisquis fuit, ambigitur enim de auctore, cum quaereretur ab illo, quo tanta diligentia artis spectaret ad paucissimos perventurae, " Satis sunt," inquit, " mihi pauci, satis est unus, satis est nullus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 11:1)
cito accedimus opinioni Non coarguimus illa, quae nos in metum adducunt, nec excutimus, sed trepidamus et sic vertimus terga, quemadmodum illi, quos pulvis motus fuga pecorum exuit castris, aut quos aliqua fabula sine auctore sparsa conterruit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 8:6)
" Vanus auctor est, vanus haec aut finxit aut credidit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 13:6)
Non adicerem auctorem huic voci, nisi esset secretior nec inter vulgata Epicuri dicta, quae mihi et laudare et adoptare permisi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 17:4)
" "Ede," inquis, "auctorem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 17:4)
Omnes itaque istos, numquam auctores, semper interpretes sub aliena umbra latentes, nihil existimo habere generosi, numquam ausos aliquando facere, quod diu didicerant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 8:2)
Si mala bonaque non populo auctore distinxeris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 6:5)
Ciceronem auctorem huius verbi habeo, puto locupletem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 6:6)
Itaque ii, quibus multum ad propositum bene vivendi confert securitas publica, necesse est auctorem huius boni ut parentem colant, multo quidem magis quam illi inquieti et in medio positi, qui multa principibus debent, sed multa et inputant, quibus numquam tam plene occurrere ulla liberalitas potest, ut cupiditates illorum, quae crescunt, dum implentur, exsatiet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION