라틴어 문장 검색

inprobi autem et avari, quoniam incertas atque in casu positas possessiones habent et plus semper adpetunt nec eorum quisquam adhuc inventus est, cui quod haberet esset satis, non modo non copiosi ac divites, sed etiam inopes ac pauperes existinandi sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장 6:3)
maiores nos res scribere ingressos, C. Trebati, et his libris, quos brevi tempore satis multos edidimus, digniores e cursu ipso revocavit voluntas tua.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 1장 1:1)
Formas qui putat idem esse quod partis, confundit artem et similitudine quadam con- turbatus non satis acute quae sunt secernenda distinguit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 7장 1:7)
nos autem novitatem verbi non satis apti fugientes genus hoc notationem appellamus, quia sunt verba rerum notae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 3:4)
sed quoniam ita a principio divisimus, ut alios locos diceremus in eo ipso de quo ambigitur haerere, de quibus satis est dictum, alios adsumi extrinsecus, de eis pauca dicamus, etsi ea nihil omnino ad vestras disputationes pertinent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 19장 1:1)
de proposito satis multa, deinceps de causa pauciora dicenda sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 24장1)
Ad id autem quod te velle senseram, cumulate satis factum esse debet voluntati tuae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 26장 3:2)
i animi per- turbatione posse sapiens vacare IV, 8) s. X exeunte, ut P. Ehrle et Stroux iudicant, scripta satis sincere Ciceronis verba servavit proximeque ad KR accedit), porro Ambrosianum T. 56 sup M, qui in vetustiore parte s. XI exa- rata or.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말236)
Gryphium Lugduni a. 1579 prodiit in universum satis fideliter ut videtur promulgavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말238)
quo minus igitur honoris erat poëtis, eo minora studia fuerunt, nec tamen, si qui magnis ingeniis in eo genere extiterunt, non satis Graecorum gloriae responderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 3:11)
ergo in Graecia musici floruerunt, discebantque id omnes, nec qui nesciebat satis excultus doctrina putabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 4:5)
in quo eo magis nobis est elaborandum, quod multi iam esse libri Latini dicuntur scripti inconsiderate ab optimis illis quidem viris, sed non satis eruditis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 6:1)
Satis tu quidem in Consolatione es lamentatus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 74:8)
oblitine sumus hoc nunc nobis esse propositum, cum satis de aeternitate dixissemus, ne si interirent quidem animi, quicquam mali esse in morte?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 80:4)
sed in vivo intellegi tamen potest regno te carere - dici autem hoc in te satis subtiliter non potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 87:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION