라틴어 문장 검색

Quid etiam in commune servilis fortuna profuerit, non paucis docetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 30:1)
Pelasgos, postquam felicior interpretatio capita non viventium sed fictilia, et φωτὸς aestimationem non solum hominem sed etiam lumen significare docuisset, coepisse Saturno cereos potius accendere et in sacellum Ditis arae Saturni cohaerens oscilla quaedam pro suis capitibus ferre.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 48:2)
et eandem esse Bonam Deam et terram ex ipso ritu occultiore sacrorum doceri posse confirmat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 21:2)
Haec quae de Apolline diximus possunt etiam de Libero dicta existimari.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 1:1)
Quod cum et Varro et Granius Flaccus adfirment, etiam Euripides his docet:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 4:1)
Solem vero terrenae esse fecunditatis auctorem idem poeta profano mox docuit exemplo, cum ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 24:1)
Servatus crinis docet solem naturae rerum numquam esse in operto:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 14:2)
Ideo et Ammonem, quem deum solem occidentem Libyes existimant, arietinis cornibus fingunt, quibus maxime id animal valet, sicut sol radiis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 19:1)
sed eundem esse Iovem ac solem claris docetur indiciis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 1:2)
Ita sibi belli isti homines certos scientiae fines et velut quaedam pomeria et effata posuerunt, ultra quae si quis egredi audeat, introspexisse in aedem deae a qua mares absterrentur existimandus sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 12:2)
Eusebio autem, oratorum eloquentissimo, non praeripio de oratoria apud Maronem arte tractatum, quem et doctrina et docendi usu melius exequetur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 14:2)
Haec nobis sit litterata laetitia et docta cavillatio vicem planipedis et sabulonis inpudica et praetextata verba iacientis ad pudorem ac modestiam versus imitata.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 9:1)
Dein Strabone in adulationem Caesaris male existimante de pervicacia Catonis, ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 18:3)
Nam et modicis honestisque inter bibendum remis­sionibus refici integrarique animos ad instauranda sobrietatis officia existimavit, redditosque sensim laetiores ad intentiones rursus capessendas fieri habiliores;
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 6:1)
Sed, quia voluptatum fecimus mentionem, docet Aristoteles a quibus voluptatibus sit cavendum.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION