라틴어 문장 검색

nec quemquam decere, qui manus armauerit, ab inermis pedibus auxilium petere, in maximo metu nudum et caecum corpus ad hostis vertere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 107장5)
Aliquid cotidie adversus paupertatem, aliquid adversus mortem auxilii compara, nec minus adversus ceteras pestes;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 2 4:5)
tunc amicitiae nostrae certiorem fiduciam habere coepissem, illius verae, quam non spes, non timor, non utilitatis suae cura divellit, illius, cum qua homines moriuntur, pro qua moriuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 6 2:2)
Nam etiam antequam instrueres te praeceptis salutaribus et dura vincentibus, satis adversus fortunam placebas tibi, et multo magis, postquam cum illa manum conseruisti viresque expertus es tuas, quae numquam certam dare fiduciam sui possunt, nisi cum multae difficultates hinc et illinc apparuerunt, aliquando vero et propius accesserunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 1:1)
tamen si tibi videtur, accipe a me auxilia, quibus munire te possis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 3:3)
iam de te spem habeo, nondum fiduciam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 2:6)
Et quamvis conscientia tibi tua fiduciam faciat, tamen quia multa extra causam valent, et quod aequissimum est spera, et ad id te quod est iniquissimum conpara.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 12:1)
Ne de altero quidem satis fiduciae habeo, excepto eo, quod adhuc peccare erubescit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 25 2:6)
Habeo quidem fiduciam non posse te detorqueri mansurumque in proposito, etiam si sollicitantium turba circumeat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 32 2:2)
Nam cum summa vitae beatae sit solida securitas et eius inconcussa fiducia, sollicitudinis colligunt causas et per insidiosum iter vitae non tantum ferunt sarcinas, sed trahunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 7:4)
Omnes undique ad te manus tendunt, perditae vitae perituraeque auxilium aliquod inplorant, in te spes opesque sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 8:9)
Itaque pugnemus, aliquorum invocemus auxilium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 7:3)
Ad omnia pavet, inparata est et ipsis ferretur auxiliis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 8:6)
" Vivit, viget, liber est, supra hominem est, dimittit me plenum ingentis fiduciae."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 64 3:6)
Constantia non habet, quo procedat, non magis quam fiducia aut veritas aut fides.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION