라틴어 문장 검색

neque solum id dixit, sed quos ei commodum fuit compellavit, Lucium vero Lamiam, equitem Romanum, praestanti dignitate hominem et saluti meae pro familiaritate, rei publicae pro fortunis suis amicissimum, consul imperiosus exire ex urbe iussit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 5장 2:3)
alio transferenda mea tota vita est, ut bene de me meritis referam gratiam, amicitias igni perspectas tuear, cum apertis hostibus bellum geram, timidis amicis ignoscam, proditores indicem, dolorem profectionis meae reditus dignitate consoler.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 9장 1:5)
quod si mihi nullum aliud esset officium in omni vita reliquum nisi ut erga duces ipsos et principes atque auctores salutis meae satis gratus iudicarer, tamen exiguum reliquae vitae tempus non modo ad referendam verum etiam ad commemorandam gratiam mihi relictum putarem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 9장 2:1)
quando enim ego huic homini ac liberis eius, quando omnes mei gratiam referent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 9장 2:2)
ut agerentur gratiae, qui e municipiis venissent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 11장 1:6)
vobis vero, patres conscripti, singulis et egi et agam gratias:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 12장 1:5)
omnis erit aetas mihi ad eorum erga me merita praedicanda atque recolenda, hodierno autem die nominatim a me magistratibus statui gratias esse agendas, et de privatis uni, qui pro salute mea municipia coloniasque adisset, populum Romanum supplex obsecrasset, sententiam dixisset eam quam vos secuti mihi dignitatem meam reddidistis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 12장 1:11)
Roscius, pater huiusce, municeps Amerinus fuit, cum genere et nobilitate et pecunia non modo sui municipi verum etiam eius vicinitatis facile primus, tum gratia atque hospitiis florens hominum nobilissimorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 6장 1:2)
nam cum Metellis, Serviliis, Scipionibus erat ei non modo hospitium verum etiam domesticus usus et consuetudo, quas, ut aequum est, familias honestatis amplitudinisque gratia nomino.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 6장 1:3)
huic autem patronos propter Chrysogoni gratiam defuturos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 10장 2:5)
Roscius filio suo relegationis ac supplici gratia colenda ac tuenda tradiderat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 15장 2:3)
non enim exprobrandi causa sed commonendi gratia dicam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 16장3)
aliter causam agi atque ille existimaret, aperiri bonorum emptionem, vexari pessime societatem, gratiam potentiamque eius neglegi, iudices diligenter attendere, populo rem indignam videri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 22장 1:8)
pretio, gratia, spe, promissis induxit aliquem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 28장 1:12)
si nihil aliud fecerunt nisi rem detulerunt, nonne satis fuit eis gratias agi, denique, ut perliberaliter ageretur, honoris aliquid haberi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 37장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION