라틴어 문장 검색

Ephous vero ne spondeum quidem, quem fugit, intellegit esse aequalem dactylo, quem probat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 57장 4:4)
Nam qui audiunt haec duo animadvertunt et iucunda sibi censent, verba dico et sententias, eaque dum animis attentis admirantes excipiunt, fugit eos et prae- tervolat numerus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 58장 1:5)
Neque enim esse possunt rebus ignotis nota nomina, sed cum verba aut suavitatis aut inopiae causa transferre soleamus, in omnibus hoc fit artibus, ut, cum id appellandum sit quod propter rerum ignorationem ipsarum nullum habuerit ante nomen, necessitas cogat aut novum facere verbum aut a simili mutuari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 62장 3:3)
quam perverse fugiens Hegesias, dum ille quoque imitari Lysiam vult alterum paene Demosthenem, saltat incidens particulas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 67장 3:2)
numerus autem - saepe enim hoc testandum est - non modo non poetice vinctus verum etiam fugiens ilium eique omnium dissimillimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 68장 1:3)
Quae vitia qui fugerit, ut neque verbum ita traiciat ut id de industria factum intellegatur, neque inferciens verba quasi rimas expleat, nec minutos numeros sequens concidat delumbetque sententias, nec sine ulla commutatione in eodem semper versetur genere numerorum, is omnia fere vitia vitaverit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 69장 2:4)
cuius cum patriam Prienam cepisset hostis ceterique ita fugerent, ut multa de suis rebus asportarent, cum esset admonitus a quodam ut idem ipse faceret, ego vero inquit facio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 1장 2:3)
lapsa est lubido in muliere ignota, dolor ad pauciores pertinet, quam si petulans fuisset in aliqua generosa ac nobili virgine;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 1장6)
nos autem novitatem verbi non satis apti fugientes genus hoc notationem appellamus, quia sunt verba rerum notae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 3:4)
Si stultitiam fugimus, sapientiam sequamur et bonitatem si malitiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 11장 2:6)
SI TELVM MANV FVGIT MAGIS QVAM IECIT.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 17장 1:4)
de expetendo fugiendoque, de aequo et iniquo, de honesto et turpi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 22장 2:6)
De ex- petendo et fugiendo huius modi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 22장 2:9)
Si expetendae divitiae, si fugienda paupertas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 22장 2:10)
In illud autem genus in quo de expetendo fugiendoque quaeritur adhibentur ea quae sunt aut animi aut corporis aut externa vel commoda vel incommoda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 23장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION