라틴어 문장 검색

credebantque et baptizabantur quotquot erant praeordinati ad uitam aeternam, in quibus erant Osfrid et Eadfrid filii regis Aeduini, qui ambo ei exuli nati sunt de Quoenburga filia Cearli regis Merciorum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIV. 1:4)
Tanta autem eo tempore pax in Brittania, quaquauersum imperium regis AEduini peruenerat, fuisse perhibetur, ut, sicut usque hodie in prouerbio dicitur, etiam si mulier una cum recens nato paruulo uellet totam perambulare insulam a mari ad mare, nullo se ledente ualeret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVI. 1:8)
Uis, inquit, mi nate, doceam te, quomodo cureris ab huius molestia langoris?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XII.4)
Uouit etiam uotum, quia adeo peregrinus uiuere uellet, ut numquam in insulam, in qua natus est, id est Brittaniam, rediret;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVII. 1:4)
Erat ipso tempore Romae monachus Hadriano notus, nomine Theodorus, natus Tarso Ciliciae, uir et saeculari et diuina litteratura, et Grece instructus et Latine, probus moribus, et aetate uenerandus, id est annos habens aetatis LX et VI.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. I. 2:9)
Indicio est, quod usque hodie supersunt de eorum discipulis, qui Latinam Grecamque linguam aeque ut propriam, in qua nati sunt, norunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. II. 1:1)
pax candida primum Duxit araturos sub iuga curva boves, Pax aluit vites et sucos condidit uvae, Funderet ut nato testa paterna merum, Pace bidens vomerque nitent - at tristia duri Militis in tenebris occupat arma situs - Rusticus e lucoque vehit, male sobrius ipse, Uxorem plaustro progeniemque domum.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 1027)
et fetus matrona dabit, natusque parenti oscula comprensis auribus eripiet, nec taedebit auum paruo aduigilare nepoti balbaque cum puero dicere uerba senem.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 545)
et natum in curas hominum genus omina noctis farre pio placant et saliente sale!
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 45)
Testis mihi uictae fortis Iapydiae miles, testis quoque fallax Pannonius, gelidas passim disiectus in Alpes, testis Arupinis et pauper natus in aruis, quem si quis uideat uetus ut non fregerit aetas, terna minus Pyliae miretur saecula famae:
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae30)
- hicine fuerit Ascanius an maior quam hic, Creusa matre Ilio incolumi natus comesque inde paternae fugae, quem Iulum eundem Iulia gens auctorem nominis sui nuncupat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 37:2)
is Ascanius, ubicumque et quacumque matre genitus - certe natum Aenea constat - abundante Lavini multitudine florentem iam, ut tum res erant, atque opulentam urbem matri seu novercae reliquit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 38:1)
Silvius deinde regnat, Ascanii filius, casu quodam in silvis natus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 41:1)
ubi nomen patremque ac patriam accepit, iove nate, Hercules, salve, inquit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 80:1)
deinde a paucis initio facto deum deo natum, regem parentemque urbis Romanae salvere universi Romulum iubent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 172:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION