라틴어 문장 검색

Sicut amplae et regiae opes, ubi ad malum dominum pervenerunt, momento dissipantur, at quamvis modicae, si bono custodi traditae sunt, usu crescunt» ita aetas nostra bene disponenti multum patet.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 5:3)
" Pervenisse te ad ultimum aetatis humanae videmus, centesimus tibi vel supra premitur annus ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 14:1)
Non ille multum navigavit, sed multum iactatus est.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 41:10)
Quorum puerilis adhuc animos senectus opprimit, ad quam imparati inermesque perveniunt, nihil enim provisum est ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 52:2)
Quemadmodum aut sermo aut lectio aut aliqua intentior cogitatio iter facientis decipit et pervenisse ante sentiunt quam adpropinquasse, sic hoc iter vitae adsiduum et citatissimum, quod vigilantes dormientesque eodem gradu facimus, occupatis non apparet nisi in fine.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 53:1)
Scribere de clementia, Nero Caesar, institui, ut quodam modo speculi vice fungerer et te tibi ostenderem perventurum ad voluptatem maximam omnium.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 2:1)
Praecipue tamen aequalis ad maximos imosque pervenit clementiae tuae admiratio ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 10:1)
Clementia, in quamcumque domum pervenerit, eam felicem tranquillamque praestabit, sed in regia, quo rarior, eo mirabilior.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 28:1)
Etiam si quis tam bene iam purgavit animum, ut nihil obturbare eum amplius possit ac fallere, ad innocentiam tamen peccando pervenit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 36:1)
Nemo ad supplicia exigenda pervenit, nisi qui remedia con- sumpsit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 86:7)
tunc illi dirus animi morbus ad insaniam pervenit ultimam, eum crudelitas versa est in voluptatem et iam occidere hominem iuvat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 142:2)
Praeter id, quod bene factis dictisque tuis quam familiarissimum esse te cupio, ut, quod nunc natura et impetus est, fiat iudicium, illud mecum considero multas voces magnas, sed detestabiles, in vitam humanam pervenisse celebresque vulgo ferri, ut illam :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 8:4)
nam varia sunt genera eius et nullum certius, quam quod in caedes hominum et lancinationes pervenit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 15:5)
In qua nihil mali esse, quisquis modo nondum pervenit in insaniam omnia subvertentis avaritiae atque luxuriae, intellegit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 63:2)
Sed quia, dum in illum portum, quem tibi studia promittunt, pervenis, adminiculis quibus innitaris opus est, volo interim solacia tibi tua ostendere.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 122:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION