라틴어 문장 검색

eius facultatis adiumenta, quae tibi scio esse seposita, ut parata ac prompta sint cura et saepe quae Demosthenis studio et exercitatione scripsit Demetrius recordare, deinde ut amicorum et multitudo et genera appareant.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 1장 4:1)
nam cum sit in studiis praecipuum, quoque solo verus ille profectus et altis radicibus nixus paretur, scribere ipsum, tardior stilus cogitationem moratur, rudis et confusus intellectu caret;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 57:2)
nam et auctoritatem antiquitatis habent et, quia intermissa sunt, gratiam novitati similem parant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 259:2)
supervacua enim videntur cura ac labor, parata, quidquid effuderint, laude.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 25:2)
erit suum parandae facilitati tempus, nec a nobis negligenter locus iste transibitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 61:1)
In ancipiti maxime benevolum iudicem, in obscuro docilem, in humili attentum parare debemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 50:2)
omni tempore fere parata sunt meditatis diligenter, quae aut ex adverse dici aut responderi a nobis possunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 235:1)
alioqui sicut, qui patrimonium non pararunt, sub diem quaerunt, ita in oratione, qui non satis laboravit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 30:4)
et qui sciet quae quoque sint modo dicenda, nisi tamen in procinctu paratamque ad casus habuerit eloquentiam, velut clausis thesauris incubabit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 3:3)
num ergo dubium est, quin ei velut opes sint quaedam parandae, quibus uti, ubicunque desideratum erit, possit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 6:1)
sed res propriae sunt cuiusque aut paucis communes, verba in universas paranda;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 7:1)
nobis autem copia cum iudicio paranda est vim orandi non circulatoriam volubilitatem spectantibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 9:1)
sed ut copia verborum sic paratur, ita non tantum gratia legendum vel audiendum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 16:1)
in iis autem quae nobis ipsis paranda sunt, ut laboris sic utilitatis etiam longe plurimum adfert stilus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 163:2)
proximum est, ut dicamus, quae praecipue scribenda sint ἕξιν parantibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 202:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION