라틴어 문장 검색

nam et haec intentus auditor est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 319:4)
et qui sciet quae quoque sint modo dicenda, nisi tamen in procinctu paratamque ad casus habuerit eloquentiam, velut clausis thesauris incubabit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 3:3)
num ergo dubium est, quin ei velut opes sint quaedam parandae, quibus uti, ubicunque desideratum erit, possit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 6:1)
sed res propriae sunt cuiusque aut paucis communes, verba in universas paranda;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 7:1)
nobis autem copia cum iudicio paranda est vim orandi non circulatoriam volubilitatem spectantibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 9:1)
sed ut copia verborum sic paratur, ita non tantum gratia legendum vel audiendum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 16:1)
nam benevolum auditorem invocatione dearum, quas praesidere vatibus creditum est, et intentum proposita rerum magnitudine et docilem summa celeriter comprehensa facit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 49:3)
iam in omnibus quae dicit tanta auctoritas inest, ut dissentire pudeat, nec advocati studium sed testis aut iudicis adferat fidem, cum interim haec omnia, quae vix singula quisquam intentissima cura consequi posset, fluunt illaborata, et illa, qua nihil pulchrius auditum est, oratio prae se fert tamen felicissimam facilitatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 112:1)
in iis autem quae nobis ipsis paranda sunt, ut laboris sic utilitatis etiam longe plurimum adfert stilus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 163:2)
irrumpunt enim optimi nonnunquam sensus, quos neque inserere oportet neque differre tutum est, quia interim elabuntur, interim memoriae suae intentos ab alia inventione declinant ideoque optime sunt in deposito.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 195:2)
proximum est, ut dicamus, quae praecipue scribenda sint ἕξιν parantibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 202:1)
plurimum autem parari facultatis existimo ex simplicissima quaque materia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 211:1)
nam ut primum est domo adferre paratam dicendi copiam et , ita refutare temporis munera longe stultissimum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 231:1)
sed non minore studio continetur haec facultas quam paratur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 257:1)
parata, sicut superior libro continetur, facultate scribendi cogitandique et ex tempore etiam, cum res poscet, orandi, proxima est cura, ut dicamus apte;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION