라틴어 문장 검색

de his rebus qui quererentur, legatos Romam miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 643:1)
nam si gradum, si caritatem filii apud te haberem, non in me querentem deprehensas insidias, sed in eum qui fecisset saevires, nec adeo vilis tibi vita esset nostra ut nec praeterito periculo meo movereris neque futuro, si insidiantibus sit impune.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 100:1)
quod tum vociferarer in re praesenti pavidus, hoc nunc postero die queror.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 104:1)
si aperta ianua fuisset, funus meum parares hoc tempore, pater, quo querentem audis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 110:1)
quo spectare illas litteras ad te nunc missas T. Quinctii credis, quibus et bene te consuluisse rebus tuis ait quod Demetrium Romam miseris, et hortatur ut iterum et cum pluribus legatis et primoribus eum remittas Macedonum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 125:1)
Marcellus opperiri eodem loco Liguribus iussis senatum per litteras consuluit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 200:2)
consules quoque dimittere exercitum voluerunt, ac de ea re patres consuluerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 214:1)
eadem Massilienses de Ligurum navibus querebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 220:2)
Fulvius contra queri se ab eo semper lacessitum et in probrum suum sponsionem factam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 555:2)
si non impetrassent, tum separatim ab illis se consulturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 562:2)
consilium de Histrico bello cum haberet consul, alii gerendum extemplo, antequam contrahere copias hostes possent, alii consulendum prius senatum censebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 2:2)
aeque miserabilis legatio Lyciorum, qui crudelitatem Rhodiorum, quibus ab L. Cornelio Scipione attributi erant, querebantur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 65:1)
fregellas quoque milia quattuor familiarum transisse ab se Samnites Paelignique querebantur, neque eo minus aut hos aut illos in dilectu militum dare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 89:1)
de provinciis deinde consultus senatus Pisas et Ligures provincias consulibus decrevit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 160:1)
functus necessario mihi officio, et quodam modo liberata atque exonerata fide mea, quid ultra facere possum quam uti deos deasque precer ut vos et vestrae rei publicae et nobis sociis atque amicis, qui ex vobis pendemus, consulatis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 145:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION