라틴어 문장 검색

Postquam Cato adsedit, consulares omnes itemque senatus magna pars sententiam eius laudant, virtutem animi ad caelum ferunt, alii alios increpantes timidos vocant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 53장1)
Postquam, ut dixi, senatus in Catonis sententiam discessit, consul optumum factu ratus noctem, quae instabat, antecapere, ne quid eo spatio novaretur, tresviros, quae supplicium postulabat, parare iubet.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 55장1)
Qui si reputauerint, et quibus ego temporibus magistratus adeptus sum [et] quales viri idem assequi nequiverint et postea quae genera hominum in senatum pervenerint, profecto existimabunt me magis merito quam ignavia iudicium animi mei mutavisse maiusque commodum ex otio meo quam ex aliorum negotiis rei publicae venturum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 4장4)
ut idem senatui et populo Romano sit, summa ope nitemur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 9장5)
Adherbal tametsi Romam legatos miserat, qui senatum docerent de caede fratris et fortunis suis, tamen fretus multitudine militum parabat armis contendere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 13장6)
Sed ubi Romam legati venere et ex praecepto regis hospitibus aliisque, quorum ea tempestate in senatu auctoritas pollebat, magna munera misere, tanta commutatio incessit, ut ex maxima invidia in gratiam et fauorem nobilitatis Iugurtha veniret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 13장10)
Quorum pars spe, alii praemio inducti singulos ex senatu ambiendo nitebantur, ne grauius in eum consuleretur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 13장11)
Igitur ubi legati satis confidunt, die constituto senatus utrisque datur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 13장12)
Iugurtham ab senatu petere, ne se alium putarent ac Numantiae cognitus esset, neu verba inimici ante facta sua ponerent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 15장3)
Senatus statim consulitur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 15장5)
Fautores legatorum, praeterea senatus magna pars gratia deprauata Adherbalis dicta contemnere, Iugurthae virtutem extollere laudibus;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 15장6)
Vicit tamen in senatu pars illa, quae vero pretium aut gratiam anteferebat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 16장1)
Cuius legationis princeps fuit L. Opimius, homo clarus et tum in senatu potens, quia consul C. Graccho et M. Fuluio Flacco interfectis acerrime victoriam nobilitatis in plebem exercuerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 16장3)
Quorum Iugurtha accepta oratione respondit sibi neque maius quicquam neque carius auctoritate senatus esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 22장3)
litterae Adherbalis in senatu recitatae, quarum sententia haec fuit:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 24장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION