라틴어 문장 검색

dichoreus non est ille quidem sua sponte vitiosus in clausulis, sed in orationis numero nihil est tam vitiosum quam si semper est 1idem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 63장 2:1)
Nam et creticus, qui est e longa et brevi et longa, et eius aequalis paean, qui spatio par est, syllaba longior, quam commodissime putatur in solutam orationem inligari, cum sit duplex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 64장2)
Est quidem, ut inter omnis constat antiquos, Aristotelem, Theophrastum, Theodectem, Ephorum, unus aptissimus orationi vel orienti vel mediae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 64장 3:3)
Et quia non numero solum numerosa oratio sed et compositione fit et genere, quod ante dictum est, con- cinnitatis - compositione potest intellegi, cum ita structa verba sunt, ut numerus non quaesitus sed ipse secutus esse videatur, ut apud Crassum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 65장 1:2)
formae vero quaedam sunt orationis, in quibus ea concinnitas est ut sequatur numerus necessario.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 65장 2:1)
Multum interest utrum numerosa sit, id est similis numerorum, an plane e numeris constet oratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 65장 2:5)
alterum si fit, intolerabile vitium est, alterum nisi fit, dissipata et inculta et fluens est oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 65장 2:6)
Haec enim in veris causis maximam partem orationis obtinent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 66장 1:2)
nec enim loquor de versu et est liberior aliquanto oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 66장 1:6)
incisim autem et membratim tractata oratio in veris causis plurimum valet, maximeque eis locis, cum aut arguas aut refellas, ut nos in Corneliana secunda:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 67장 2:1)
Sed ego illa Crassi et nostra posui, ut qui vellet auribus ipsis quid numerosum etiam in minimis particulis orationis esset iudicaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 67장 3:4)
Et quoniam plura de numerosa oratione diximus quam quisquam ante nos, nunc de eius generis utilitate dicemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 67장 3:5)
non quin idem sint numeri non modo ora- torum et poetarum verum omnino loquentium, denique etiam sonantium omnium quae metiri auribus possumus, sed ordo pedum facit, ut id quod pronuntiatur aut orationis aut poematis simile videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 68장 1:4)
hanc igitur, sive composi- tionem sive perfectionem sive numerum vocari placet, et adhibere necesse est, si ornate velis dicere, non solum, quod ait Aristoteles et Theophrastus, ne infinite feratur ut flumen oratio, quae non aut spiritu pronuntiantis aut interductu librari, sed numero coacta debet insistere, verum etiam quod multo maiorem habent apta vim quam soluta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 68장 2:1)
sed magnam exercitationem res flagitat, ne quid eorum qui genus hoc secuti non tenuerunt simile faciamus, ne aut verba traiciamus aperte, quo melius aut cadat aut volvatur oratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 69장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION