라틴어 문장 검색

igitur ne suspicari quidem possumus quemquam horum ab amico quidpiam contendisse, quod contra fidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 50:3)
turpis enim excusatio est et minime accipienda cum in ceteris peccatis, tum si quis contra rem publicam se amici causa fecisse fateatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 52:2)
hunc etiam post mortem secuti amici et propinqui quid in P. Scipione effecerint, sine lacrimis non queo dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 53:3)
si in eius modi amicitias ignari casu aliquo inciderint, ne existiment ita se alligatos, ut ab amicis in magna aliqua re publica peccantibus non discedant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 54:4)
qua re talis improborum consensio non modo excusatione amicitiae tegenda non est, sed potius supplicio omni vindicanda est, ut ne quis concessum putet amicum vel bellum patriae inferentem sequi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 55:1)
quae quidem est cum multis in rebus tum in amicitia tenera atque tractabilis, ut et bonis amici quasi diffundatur et incommodis contrahatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 61:4)
quam ob rem angor iste, qui amico saepe capiendus est, non tantum valet, ut tollat e vita amicitiam, non plus quam ut virtutes, quia non nullas curas et molestias afferunt, repudientur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 61:5)
atque haud sciam an ne opus sit quidem nihil umquam omnino deesse amicis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 65:4)
quod si forte, ut fit plerumque, ceciderint, tum intellegitur quam fuerint inopes amicorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 68:3)
quod Tarquinium dixisse ferunt exulantem, tum se intellexisse, quos fidos amicos habuisset, quos infidos, cum iam neutris gratiam referre posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 68:4)
quamquam miror, illa superbia et importunitate, si quemquam amicum habere potuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 69:1)
atque ut huius, quem dixi, mores veros amicos parare non potuerunt, sic multorum opes praepotentium excludunt amicitias fidelis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 69:2)
quid autem stultius quam, cum plurimum copiis facultatibus opibus possint, cetera parare, quae parantur pecunia, equos famulos vestem egregiam vasa pretiosa, amicos non parare, optimam et pulcherrimam vitae, ut ita dicam, supellectilem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 70:1)
amicitiarum sua cuique permanet stabilis et certa possessio, ut etiam si illa maneant, quae sunt quasi dona fortunae, tamen vita inculta et deserta ab amicis non possit esse iucunda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 70:4)
unam, ut eodem modo erga amicum affecti simus quo erga nosmet ipsos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 72:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION