라틴어 문장 검색

Mihi quidem valde absurdum videtur, ut dicamus prophetas ita scripsisse de sacramentis divinis, ut non intellexerint quae dicebant, cum Scriptura dicat:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 18:24)
Ita ergo potest et hoc loco dictum videri sacramentum in silentio habitum, quod scirent quidem prophetae, sed hominibus, id est vulgo, non manifestaverint, sed texerint, secundum praeceptum Dei, usquequo tempus adesset, et Verbum caro fieret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 19:2)
Aemulamini spiritualia, magis autem ut prophetetis (I Cor. XIV, 1), hoc est super caetera Spiritus sancti dona, hoc maxime desiderate, ut quae lingua proferuntur, hoc est in verbis sonant, per intelligentiam videri faciatis, et exponere possitis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 19:5)
Quia etenim prophetae Videntes antiquitus dicebantur, hoc loco Apostolus prophetare dicit, visum intelligentiae ministrare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 19:6)
Videtur posse dici, ut tres homines una natura, sed plus sunt tres homines quam unus, sed non est major essentia, Pater et filius quam solus Pater aut solus Filius. Item:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 30:6)
[ utilitatem quam continent, verum a donis ejus alienae viderentur, si ad nullum eis commodum uteretur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:8)
Maxime autem proprium substantiae videtur esse, quod cum sit unum et idem numero contrariorum est susceptibile.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 34:11)
Ab habitu quidem in privationem fit mutatio, in habitu vero a privatione impossibile est. Neque enim caecus factus rursum videt, etc. Nunquid et Virginis partus omnino illi praejudicat propositioni quae frequenter a philosophis in exemplum necessariae consequentiae seu argumentationis affertur:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 37:7)
Videte ne quis vos decipiat per prophetiam et inanem fallaciam, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum (Coloss.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 37:13)
Unde in Deo nullum propriam inventionem vocabulum servare videtur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 39:2)
Ecce homo pater habet hominem filium, est commune utrisque quod homo est, uni tamen quod filius, alteri proprium videtur esse quod pater est. Item:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 39:12)
Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi esse sapiens videatur (Prov.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 39:19)
Persona est qui loquitur sive ad quem loquitur, vel de quo tanquam diverso loquitur, ita et divinae personae sub disjunctione patentius describi hoc modo videntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 44:4)
Sic et innumerabilia ex aliis gigni vel esse videntur, a quibus tamen tempore nullatenus praeceduntur, ut ex sole splendor aut calor, quae ad similitudinem Trinitatis nonnulli afferre consueverunt, ut sit videlicet Filius ex Patre, sicut splendor ex sole, et rursus Spiritus ex ipso, sicut ex sole calor.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 47:5)
Splendor quippe ad sapientiam, quae tamen est animae, recte videtur pertinere, et de ipsa Dei sapientia quae Filius ejus intelligitur, scriptum est ab evangelista:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 47:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION