라틴어 문장 검색

macte, o iuvenis, qui tanta merenti lumina das patriae, dulci tremit ecce tumultu tot dominis clamata domus, procul atra recedat Invidia atque alio liventia pectora flectat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, gratulatio ad Iulium Menecraten6)
nam si ludere, Grype, perseveras, non ludis, licet, ecce, computemus!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, hendecasyllabi iocosi ad Plotium Grypum2)
morientibus ecce lacertis viscera nostra tenens animamque avellitur infans, non de stirpe quidem nec qui mea nomina ferret oraque;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum7)
"quin ecce superbi - pro dolor!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권17)
Ecce autem antiquam fato Calydona relinquens Olenius Tydeus - fraterni sanguinis illum conscius horror agit - eadem sub nocte sopora lustra terit, similesque notos dequestus et imbres, infusam tergo glaciem et liquentia nimbis ora comasque gerens subit uno tegmine, cuius fusus humo gelida partem prior hospes habebat, hic vero ambobus rabiem fortuna cruentam adtulit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권135)
"vestris haec me ecce in finibus ingens nox operit, tecto caelum prohibere quis iste arcuit?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권152)
nec minus auditi, si mens accepta, merentur ture deos, fractisque obtendunt limina silvis, ecce metu subito - Lachesis sic dura iubebat - impulsae mentes, excussaque gaudia patri, et turbata' dies.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권86)
fidamque negant suspecta silentia pacem, ecce autem vasto Chthonii contorta lacerto.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권217)
Ecce Chromis Tyrii demissus origine Cadmi - hunc utero quondam Dryope Phoenissa gravato rapta repente choris onerisque oblita ferebat, dumque trahit prensis taurum tibi cornibus, Euhan, procidit impulsus nimiis conatibus infans - tunc audax iaculis et capti pelle leonis pinea nodosae quassabat robora clavae increpitans:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권238)
Ecce sub occiduas versae iam Noctis habenas astrorumque obitus, ubi primum maxima Tethys impulit Eoo cunctantem Hyperiona ponto, ima flagellatis, signum lugubre malorum, ponderibus trepidavit humus, motusque Cithaeron antiquas dedit ire nives:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권16)
"nam sese immoti gyro atque in pace silentes ceu muris valloque tenent, sed fortior ecce adventat per inane cohors;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권201)
Ecce inter medios patriae ciet agmina gentis fulmineus Tydeus, iam laetus et integer artus, ut primae strepuere tubae:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권38)
"ecce autem magna subit invidiosa caterva Tantalis et tumido percenset funera luctu, nil deiecta malis;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권249)
"en video quaecumque audita, sed ecce maerent Argolici deiecto lumine manes!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권257)
"redit ecce nefas et frigida cordi Eumenis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권16)

SEARCH

MENU NAVIGATION