라틴어 문장 검색

hunc regem in triumpho ductum Polybius, haudquaquam spernendus auctor, tradit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 608:1)
secutus Scipionem triumphantem est pilleo capiti inposito Q. Terentius Culleo, omnique deinde vita, ut dignum erat, libertatis auctorem coluit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 608:2)
eodem enim scelere urbem colentes deos praesidemque arcis Minervam petitam, eodem Eleusine Cereris templum, eodem Piraei Iovem Minervamque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 342:2)
deinde, iis quoque spretis, partim testudine facta per adversos vadunt hostes, partim brevi circuitu cum in iugum collis evasissent, trepidos ex praesidiis stationibusque Macedonas deturbant et, ut in locis impeditis difficili fuga, plerosque etiam obtruncant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 452:1)
etenim praeterquam quod aut accipienda aut spernenda vobis Romana societas est, quid aliud quam nusquam gratia stabili, velut qui eventum expectaverimus, ut fortunae applicaremus nostra consilia, praeda victoris erimus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 280:1)
Pisistratus spretis indicibus Thebis mansit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 351:1)
erant etiam eo tutiores quod sub umbra Romanae amicitiae latebant quam sicut minoribus viribus quam Massilienses pari colebant fide.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 121:1)
itaque et hi summa ope parabant se ad urbem defendendam, et rex ab omni parte simul oppugnare moenia est adgressus et, ut qui satis intellegeret - neque enim dubium erat - in eius urbis positum esse quam primam adgressus esset, aut sperni deinde ab universa gente Thessalorum aut timeri se, omnem undique terrorem obsessis iniecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 108:1)
quibus spretis consensu oppidanorum et militum, qui in arce erant, legati ad consulem missi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 505:2)
huius ego vestigia ingressus voluntati quidem et studio in colendis vobis adicere - etenim inexsuperabilia haec erant - nihil potui;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 612:2)
colunt Pisidae, longe optimi bello regionis eius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 178:2)
non me praeterit, milites, omnium quae Asiam colunt gentium Gallos fama belli praestare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 203:1)
tria maria pari ferme distantia intervallo habet, ad Hellespontum, ad Sinopen, et alterius orae litora qua Cilices maritimi colunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 234:1)
belli gerendi ius Antiocho ne esto cum illis qui insulas colunt neve in Europam transeundi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 452:2)
"Nulli umquam contioni, Quirites, tam non solum apta sed etiam necessaria haec sollemnis deorum comprecatio fuit, quae vos admoneret hos esse deos, quos colere venerari precarique maiores vestri instituissent, non illos, qui pravis et externis religionibus captas mentes velut furialibus stimulis ad omne scelus et ad omnem libidinem agerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 154:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION