라틴어 문장 검색

Galli clamore suorum ex agris revocati, omissa praeda quae in manibus erat, castra repetivere, et postero die in aciem progressi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 219:1)
postero die cum primo clausae fuissent portae, deinde subito apertae, quia praesidium Attali ab Aegina Romanique ab Piraeo intraverant urbem, castra ab urbe rettulit rex tria ferme milia passuum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 275:1)
postero die consul omnibus copiis in aciem descendit ante prima signa locatis elephantis, quo auxilio tum primum Romani, quia captos aliquot bello Punico habebant, usi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 406:1)
responso tantum dato mane postero die fore copiam conveniendi, id quod quaesitum erat, nox dieique insequentis pars ad praecipiendum iter Philippo data est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 440:1)
quinque milia ferme ab regiis castris cum abesset, loco munito relictis legionibus ipse cum expeditis progressus ad speculanda loca postero die consilium habuit, utrum per insessum ab hoste saltum, quamquam labor ingens periculumque proponeretur, transitum temptaret, an eodem itinere, quo priore anno Sulpicius Macedoniam intraverat, circumduceret copias.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 56:1)
postero die per excursiones ab stationibus primo in planitie satis ad id patenti multa levia commissa proelia sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 117:1)
postero die consul per ipsas angustias, quas inter valle se flumen insinuat, hostem sequitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 144:1)
inde postero die - ingens iter agmini, sed metus urgebat - in montes Lyncon perrexit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 145:2)
tamen quia ab satisfaciendi quoque cura imperata enixe facere videt, ex praesenti eos potius quam ex praeterito aestimat habitu et ea ipsa facilitate veniae animos eorum in posterum conciliat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 165:1)
postero die advocatur concilium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 239:1)
ut postero die coniungeret iis se qui referebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 292:1)
parantibus Achaeis Aetolisque ad ea respondere, cum prope occasum sol esset, dilato in posterum diem colloquio Philippus in stationem, ex qua profectus erat, Romani sociique in castra redierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 452:1)
Quinctius postero die ad Nicaeam - is enim locus placuerat - ad constitutum tempus venit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 453:1)
itaque a Quinctio petit ut rem totam in posterum diem differret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 466:1)
complura prodigia ex diversis regionibus nuntiata referuntur, inter quae in Macedonia in puppe longae navis lauream esse natam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXII Periocha1)

SEARCH

MENU NAVIGATION