라틴어 문장 검색

is post fugam ab Thermopylis Antiochi Amynandrumque a Philippo Athamania pulsum missis ultro ad Diophanen praetorem Achaeorum nuntiis pecunia pactus insulam Achaeis tradidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 368:1)
turba erat ibi incondita regiorum, qui primo pauci in praesidio relicti, postea plures, plerique inermes, ex proelio adverso fuga delati, nec virium nec animi satis ad obsidionem tolerandam habebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 380:1)
neque ita multo post primum ab laevo cornu fuga coepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 503:1)
Polyxenidas non prius quam in portu Ephesi fugae finem fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 506:2)
omnia perculsa metu non in Asia modo sed etiam in Syria esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 35:1)
tum vero ingens pariter militum nautarumque trepidatio orta, et velut fuga in naves fieri, cum se maria terraque simul cernerent circumventos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 122:1)
caedes passim fugaque per campos facta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 233:1)
itaque iam haud dubie dextrum cornu hostium in fugam inclinabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 266:2)
tum et Hannibal quaeque circa eum naves erant capessunt fugam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 268:1)
consurrexere omnes, contemplatique trepidationem fugamque hostium prope una voce omnes ut sequerentur exclamaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 270:1)
Chiorum maritimam oram depopulati cum omnis generis praeda revertentes postquam videre ex alto classem, in fugam verterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 311:1)
re subita perculsus praetor tubicines canere iubet, ut si qui per agros palati essent redirent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 331:1)
ceterum, postquam alias circumventas, praetoriam navem Polyxenidae relictis sociis vela dantem videre, sublatis raptim dolonibus - et erat secundus petentibus Ephesum ventus - capessunt fugam quadraginta duabus navibus in ea pugna amissis, quarum decem tres captae in potestatem hostium venerunt, ceterae incensae aut demersae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 345:2)
auxilia enim subsidiaria, quae proxima locata erant, pavore et consternatione quadrigarum territa et ipsa in fugam versa nudarunt omnia usque ad cataphractos equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 478:2)
iam media acies fere omnis a fronte prostrata erat, et subsidia circumita ab tergo caedebantur, cum in parte alia fugam suorum et prope iam ad ipsa castra clamorem paventium accepere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 483:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION