라틴어 문장 검색

perfudit nectare vestam id est in ignem vinum pu- rissimum fudit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3831)
('Vestam') pro igni.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3834)
"Sidera licet ignis accenderit et caelum licet sua materia suspenderit, licet terram fundaverit pondere et mare licet influxerit e liquore unde haec religio, unde formido, quae superstitio est?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:10)
"Sic congregatis ignium seminibus soles alios atque alios semper splendere, sic exhalatis terrae vaporibus nebulas semper adolescere, quibus densatis coactisque nubes altius surgere, isdem labentibus pluvias fluere, flare ventos, grandines increpare, vel nimbis conlidentibus tonitrua mugire, rutilare fulgora, fulmina praemicare:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:13)
"Inde videlicet et execrantur rogos et damnant ignium sepulturas,quasi non omne corpus,etsi flammis subtrahatur, annis tamen et aetatibus in terram resolvatur, nec intersit, utrum ferae diripiant an maria consumant an humus contegat an flamma subducat, cum cadaveribus omnis sepultura, si sentiunt, poena sit, si non sentiunt, ipsa conficiendi celeritate medicina."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 11장 1:6)
"Ecce vobis minae, supplicia, tormenta, et iam non adorandae sed subeundae cruces, ignes etiam quos et praedicitis et timetis:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 12장 1:9)
"deum namque ire per omnes terrasque tractusque maris caelumque profundum, unde hominum genus et pecudes, unde imber et ignes."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:6)
"idem interpretando Iunonem aera, Iovem caelum, Neptunum mare, ignem esse Vulcanum et ceteros similiter vulgi deos elementa esse monstrando publicum arguit graviter et revincit errorem."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:28)
"Erigone suspensa de laqueo est, ut virgo inter astra ignita sit, Castores alternis moriuntur ut vivant, Aesculapius ut in deum surgat fulminatur, Hercules ut hominem exuat Oetaeis ignibus concrematur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:23)
"Ceterum de incendio mundi, aut improvisum ignem cadere aut deficere umorem non credere, vulgaris erroris est."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:1)
"Omnem adeo mundum, si solem lunam reliqua astra desierit1 fontium dulcis aqua et aqua marina nutrire, in vim ignis abiturum, Stoicis constans opinio est, quod consumto umore mundus hic omnis ignescet."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:3)
"Illic sapiens ignis membra urit et reficit, carpit et nutrit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 35장 1:5)
"Itaque ut aurum ignibus, sic nos discriminibus arguimur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:24)
itaque aer (hoc quoque utimur enim pro Latino) et ignis et aqua et terra prima sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 33:6)
e quibus aer et ignis movendi vim habent et efficiendi, reliquae partes accipiendi et quasi patiendi, aquam dico et terram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 33:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION