라틴어 문장 검색

quem morem secutus centum promisit per libellum in quo virgulae superductae pars ultra pecuniae defectionem protendebatur vacante infra loco.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 24:2)
Sed si garrulus non putabor, volo de moribus feminae pauca praemittere, ni quisquam vestrum habeat seria et discenda quae proferat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 1:2)
Mutavit cultus sui postera die morem, et laetum patrem adfectata severitate conplexa est.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 5:2)
Verborum autem proprietas tam poetae huic familiaris est, ut talis observatio in Virgilio laus esse iam desinat:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 1:1)
Est profundam scientiam huius poetae in uno saepe reperire verbo, quod fortuito dictum vulgus putaret.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 7:1)
Haec omnia illo versu poeta executus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 9:1)
Idem poeta tam scientia profundus quam amoenus ingenio nonnulla de veteribus verbis quae ad proprietatem sacrorum noverat pertinere ita interpretatus est ut mutato verbi sono integer tellectus maneret.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 10:1)
Et quia inter decreta pontificum hoc maxime quaeritur, quid sacrum, [quid profanum,] quid sanctum, quid religiosum, quaerendum, utrum his secundum definitionem suam Virgilius usus sit, et singulis vocabuli sui proprietatem more suo servarit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 1:1)
Huius definitionis poeta memor, ubi sacrum nominavit, ammonitionem deorum paene semper adiecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 2:2)
Eo accedit quod Trebatius profanum id proprie dici ait quod ex religioso vel sacro in hominum usum proprietatemque conversum est, quod apertissime poeta servavit, cum ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 4:1)
Ita suo more velut aliud agendo inplet archana.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 5:5)
— Mactat lectas de more bidentes, et mox:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 2:2)
Harum quoque noster poeta sic meminit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 5:2)
Nunc grege de intacto septem mactare iuvencos Praestiterit, totidem lectas de more bidentes, et ut iniuges evidentius exprimeret, adiecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 5:3)
Mirandum est huius poetae et circa nostra et circa externa sacra doctrinam.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION