라틴어 문장 검색

Quantulum erat tibi immunem ab hac iniuria praestare eum hominem, in quem videbatur indulgentia tua ratione certa pervenisse et non ex tuo more temere incidisse !"
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 13:3)
ut multos flentes audire possis, ut periclitantium et ad misericordiam mitissimi Caesaris pervenire cupientium lacrimas siccare, lacrimae tibi tuae adsiccandae sunt.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 35:4)
in hoc tam procelloso et ad omnes tempestates exposito mari navigantibus nullus portus nisi mortis est.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 53:1)
ego omnem operam dabo, ne pervenire ad me erubescat.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 79:6)
In regnum fortunae et quidem durum atque invictum pervenimus, illius arbitrio digna atque indigna passuri.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 57:1)
Hoc de quo agitur constabit, non esse maximum malum quod etiam ad felicissimos pervenit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 70:3)
" Omnia incommoda, omnes voluptates futurae peregrinationis tuae ante cognosce, deinde ita naviga.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 96:2)
Tulit suum Metasque dati pervenit ad aevi.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 127:4)
Quicquid ad summum pervenit, ab exitu prope est.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 140:3)
non poterat enim ad illam aetatem pervenire, quam praeceperat.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 142:3)
Adulescens rarissimae formae in tam magna feminarum turba viros corrumpentium nullius se spei praebuit, et cum quarundam usque ad temptandum pervenisset improbitas, erubuit quasi peccasset, quod placuerat.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 146:1)
" Temptabit, sed non perventuram ad eum ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 16:3)
Ad tantas ineptias perventum est, ut non dolore tantum sed doloris opinione vexemur more puerorum, quibus metum incutit umbra et personarum deformitas et depravata facies, lacrimas vero evocant nomina parum grata auribus et digitorum motus et alia quae impetu quodam erroris improvidi refugiunt.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 20:1)
" Atqui et patrimonium eius in praedam cesserat et filias rapuerat hostis et patria in alienam dicionem pervenerat et ipsum rex circumfusus victoris exercitus armis ex superiore loco rogitabat.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 24:4)
Senectutem quidam inviti audiunt et canos et alia ad quae voto pervenitur ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 89:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION