라틴어 문장 검색

ad medias acies aliquanto serius pervenit pugna, ita ut prius aestus a meridiano sole laborque standi sub armis et simul fames sitisque corpora adficerent quam manus cum hoste consererent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 225:1)
percussa enim ex alto vela paulo acriori vento prius in portum intulerunt quinqueremes quam Poeni ancoras molirentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 269:1)
hoc eum iam pridem volutare in animo, hoc palam fremere, quod non quemadmodum Hannibal in Italia, sic Scipio in Africa bellum gereret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 282:1)
mos vetustus erat Romanis, cum quo nec foedere nec aequis legibus iungeretur amicitia, non prius imperio in eum tamquam pacatum uti quam omnia divina humanaque dedidisset, obsides accepti, arma adempta, praesidia urbibus imposita forent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 505:1)
pax ante in Italia quam bellum in Africa sit, et nobis prius decedat timor quam ultro aliis inferatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 612:2)
non hostes patrem patruumque tuum armis prius quam Celtiberi socii fraude circumvenerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 629:1)
et cum violata iam virgis corpora tribunorum vidissent, tum vero in multo inpotentiorem subito rabiem accensi, sine respectu non maiestatis modo sed etiam humanitatis, in legatum impetum lictoribus prius indignum in modum mulcatis faciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 129:1)
per idem tempus taedio diutini belli Epirotae temptata prius Romanorum voluntate legatos de pace communi ad Philippum misere, satis confidere conventuram adfirmantes, si ad conloquium cum P. Sempronio imperatore Romano venisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 168:1)
ibi prius conlocutus rex cum et Derda et Philippo, Epirotarum praetoribus, postea cum P. Sempronio congreditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 171:2)
itaque nihil prius referre consules passi, decreverunt ut consules magistratus denosque principes Nepete, Sutrio, Ardea, Calibus, Alba, , Sora, Suessa, Setia, Circeis, Narnia, Interamna - hae namque coloniae in ea causa erant - Romam excirent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 206:1)
pecuniam quanta ex thensauris Proserpinae sublata esset conquiri, duplamque pecuniam in thensauros reponi, et sacrum piaculare fieri ita ut prius ad conlegium pontificum referretur, quod sacri thensauri moti, aperti, violati essent, quae piacula, quibus deis, quibus hostiis fieri placeret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 273:3)
prius Locros ire quam Messanam consilium erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 291:3)
mortuus tamen prius in vinclis est quam iudicium de eo populi perficeretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 315:1)
Masinissam prius ipsum ad C. Laelium venisse querentem quod cunctando tempus tereretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 335:2)
fertilissimus ager eoque abundans omnium copia rerum est regio, et inbelles, quod plerumque in uberi agro evenit,barbari sunt, priusque quam ab Carthagine subveniretur opprimi videbantur posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 357:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION