라틴어 문장 검색

Demens est quisquis praestat errori fidem.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, D4)
Tacere pro se praestat, quam contra loqui.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, T1)
Etiam peccanti recte praestatur fides.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 148)
Praestabis parentibus pietatem, cognatis dilectionem.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 492)
Praestabis amicis fidem, omnibus aequitatem.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 493)
Pulcherrimum est omnia praestare nihil exigentem.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 54)
Res ipsa ut praestare possimus efficiet, si polliceri properamus honesta.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 656)
Nam neque sibi illi sumere potuissent divinitatem, quam non habebant, nec alius praestare eam non habentibus nisi qui proprie possidebat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 2:2)
[Auctoritatem litteris praestat antiquitas summa.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:3)
Primus enim prophetes Moyses, qui mundi conditionem et generis humani pullulationem et mox ultricem iniquitatis illius aevi vim cataclysmi de praeterito exorsus est, per vaticinationem usque ad suam aetatem et deinceps per res suas futurorum imagines edidit, penes quem et temporum ordo digestus ab initio supputationem saeculi praestitit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:4)
verum differre praestat, vel ne minus persequamur festinando vel diutius evagemur persequendo.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 8:1)
Porro, si et magi phantasmata edunt et iam defunctorum infamant animas, si pueros in eloquium oraculi elidunt, si multa miracula circulatoriis praestigiis ludunt, si et somnia immittunt habentes semel invitatorum angelorum et daemonum adsistentem sibi potestatem, per quos et caprae et mensae divinare consuerunt, quanto magis ea potestas de suo arbitrio et pro suo negotio studeat totis viribus operari quod alienae praestat negotiationi!
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 1:1)
Postremo si Romanae religiones regna praestant, nunquam retro Iudaea regnasset despectrix communium istarum divinitatum, cuius et deum victimis et templum donis et gentem foederibus aliquamdiu Romani honorastis, numquam dominaturi eius, si1 non deliquisset ultimo in Christum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 26장 2:2)
Nam utique suas primo statuas et imagines et aedes tuerentur, quae, ut opinor, Caesarum milites excubiis salva praestant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 29장 1:2)
Ita qui sunt in Caesaris potestate, cuius et toti sunt, quomodo habebunt salutem Caesaris in potestate, ut eam praestare posse videantur, quam facilius ipsi a Caesare consequantur?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 29장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION