라틴어 문장 검색

Operae pretium est, patres conscripti, libertinorum hominum studia cognoscere, qui sua virtute fortunam huius civitatis consecuti vere hanc suam esse patriam iudicant, quam quidam hic nati, et summo nati loco, non patriam suam, sed urbem hostium esse iudicaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 16:3)
Quare si quem vestrum forte commovet hoc, quod auditum est, lenonem quendam Lentuli concursare circum tabernas, pretio sperare sollicitari posse animos egentium atque imperitorum, est id quidem coeptum atque temptatum, sed nulli sunt inventi tam aut fortuna miseri aut voluntate perditi, qui non illum ipsum sellae atque operis et quaestus cotidiani locum, qui non cubile ac lectulum suum, qui denique non cursum hunc otiosum vitae suae salvum esse velint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 17:1)
sed eam esse iudico turpem et infirmam et [contemptam et] abiectam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 20:3)
qui autem ex numero civium dementia aliqua depravati hostes patriae semel esse coeperunt, eos cum a pernicie rei publicae reppuleris, nec vi coercere nec beneficio placare possis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 22:2)
Quare mihi cum perditis civibus aeternum bellum susceptum esse video.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 22:3)
quae dum erit in vestris fixa mentibus, tutissimo me muro saeptum esse arbitrabor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 23:2)
Quodsi meam spem vis inproborum fefellerit atque superaverit, commendo vobis parvum meum filium, cui profecto satis erit praesidii non solum ad salutem, verum etiam ad dignitatem, si eius, qui haec omnia suo solius periculo conservarit, illum filium esse memineritis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 23:3)
sed in factis inmutabilitatem apparere, in futuris quibusdam, quia non apparet, ne inesse quidem videri, ut in eo, qui mortifero morbo urgeatur, verum sit Hic morietur hoc morbo, at hoc idem si vere dicatur in eo, in quo vis morbi tanta non appareat, nihilo minus futurum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 27:6)
Nec magis erat verum Morietur Scipio quam Morietur illo modo, nec magis necesse mori Scipioni quam illo modo mori, nec magis inmutabile ex vero in falsum Necatus est Scipio quam Necabitur Scipio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 28:5)
non enim aeternis causis naturae necessitate manantibus verum est id, quod ita enuntiatur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 29:2)
Potest igitur quicquam factum esse, quod non verum fuerit futurum esse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 40:7)
aut, quod falsum non est, qui potest non verum esse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 55:4)
si omnia fato fiant, sequi illud quidem, ut omnia causis fiant antepositis, verum non principalibus causis et perfectis, sed adiuvantibus et proximis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 60:6)
Nec vero quisquam magis confirmare mihi videtur non modo fatum, verum etiam necessitatem et vim omnium rerum sustulisseque motus animi voluntarios, quam hic, qui aliter obsistere fato fatetur se non potuisse, nisi ad has commenticias declinationes confugisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 69:1)
illud enim ipsum, quod quibusdam medium videretur, cum omni dolore careret, non modo voluptatem esse, verum etiam summam voluptatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 49:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION