라틴어 문장 검색

Atque adeo nuper audivi Vergilium Romanum paucis legentem comoediam ad exemplar veteris comoediae scriptam, tam bene ut esse quandoque possit exemplar.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 21 2:1)
Nunc primum se in vetere comoedia, sed non tamquam inciperet ostendit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 21 5:1)
Sunt mihi et cum marito eius Minicio Iusto, optimo viro, vetera iura;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 11 4:1)
Conferant se misceantque, non dico illi veteres, Africani Achaici Numantini, sed hi proximi Marii Sullae Pompei - nolo progredi longius -:
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 2:3)
Reverere conditores deos et nomina deorum, reverere gloriam veterem et hanc ipsam senectutem, quae in homine venerabilis, in urbibus sacra.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 3:1)
praeterea in litteris veteres aemulatur exprimit reddit, Propertium in primis, a quo genus ducit, vera suboles eoque simillima illi in quo ille praecipuus.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 22 1:3)
Experiundum tamen et quasi in veteri morbo quaelibet mutationis auxilia temptanda sunt.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 37 4:2)
Haruspicum monitu reficienda est mihi aedes Cereris in praediis in melius et in maius, vetus sane et angusta, cum sit alioqui stato die frequentissima.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 39 1:1)
est sordidum et vetus.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 23 1:1)
Si me non veterum commendant magna parentum Nomina, si nostri sanguinis auctor eques, Nec meus innumeris renovatur campus aratris, Temperat et sumptus parcus uterque parens - At Phoebus comitesque novem vitisque repertor Hac faciunt, et me qui tibi donat, Amor, Et nulli cessura fides, sine crimine mores Nudaque simplicitas purpureusque pudor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 37)
Nec te decipiant veteres circum atria cerae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 856)
Tu, quia tam longa es, veteres heroidas aequas Et potes in toto multa iacere toro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 421)
Stat vetus et multos incaedua silva per annos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 11)
Prodigiosa loquor veterum mendacia vatum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 67)
Cerne cicatrices, veteris vestigia pugnae - Quaesitum est illi corpore, quidquid habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 816)

SEARCH

MENU NAVIGATION