라틴어 문장 검색

numerum iniri peditum equitumque ac navium non posse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 415:3)
et Herodorus cum per aliquot dies intentus ab Atalante signum nequiquam expectasset, missa speculatoria nave, ut quid morae esset sciret, postquam rem omissam ab sociis vidit, Thronium unde venerat repetit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 463:1)
Quinctius quoque his auditis, ab Corintho veniens navibus, in Chalcidico Euripo Eumeni regi occurrit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 465:1)
Villius quinqueremi nave ad ostium portus est invectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 469:1)
at Quinctius nuntio ad praetorem misso, ut reduceret domum copias, ipse navibus Corinthum rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 472:1)
et primo naves apertae, quas cum eo missurus in Africam fuerat, moratae sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 496:1)
priusquam solveret naves, Ilium a mari escendit, ut Minervae sacrificaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 511:1)
inde ad classem regressus proficiscitur quadraginta tectis navibus, apertis sexaginta, et ducentae onerariae cum omnis generis commeatu bellicoque alio apparatu sequebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 511:2)
ubi collectis in alto quae dissipatae erant navibus ad Pteleum primum continentis venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 512:3)
ibi Eurylochus ei Magnetarches principesque Magnetum ab Demetriade occurrerunt, quorum frequentia laetus die postero in portum urbis navibus est invectus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 513:1)
itaque cum mille peditibus rex qui ab Demetriade secuti erant profectus per Phocidem est, et alio itinere principes Aetoli iuniorum paucis evocatis ad Chaeroniam occurrerunt et decem navibus constratis secuti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 539:1)
rex ad Salganea castris positis navibus ipse cum principibus Aetolorum Euripum traiecit, et, cum haud procul portu egressus esset, magistratus quoque Chalcidensium et principes ante portam processerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 540:1)
haec renuntiata regi ad naves ubi restiterat cum essent, in praesentia - neque enim iis venerat copiis ut vi agere quicquam posset - reverti Demetriadem placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 550:1)
perpauci effugerunt, in quibus Micythio parva oneraria nave exceptus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 600:2)
eam maritimam oram L. Valerius viginti navibus longis custodiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 22:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION