라틴어 문장 검색

Ideoque hanc quaestionem non est quod ad te iudices pertinere, an, quod beneficium quis a sapiente accepit, reddere debeat, si ille desiit esse sapiens et in malum versus est.
(세네카, 행복론, Liber VII 88:1)
melius istos iudex quam ingratus emendat.
(세네카, 행복론, Liber VII 92:3)
Ausus est enim et pupillus adhuc et praetextatus iudicibus reos commendare et gratiam suam foro interponere tam efficaciter quidem, ut quaedam iudicia constet ab illo rapta.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 28:2)
Iudex desit esse ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 106:10)
Cogitato, in hac civitate, in qua turba per latissima itinera sine intermissione defluens eliditur, quotiens aliquid obstitit, quod cursum eius velut torrentis rapidi moraretur, in qua tribus eodem tempore theatris caveae postulantur, in qua consumitur, quidquid terris omnibus aratur, quanta solitudo ac vastitas futura sit, si nihil relinquitur, nisi quod iudex severus absolvent.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 33:1)
Sallustium et Cocceios et Deillios et totam cohortem primae admissionis ex adversariorum castris conscripsit ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 63:3)
Supervacuum est hoc loco admonere, ne facile credat, ut verum excutiat, ut innocentiae faveat et, ut appareat, non minorem agi rem periclitantis quam iudicis sciat;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 123:1)
Si illius nomine doleo, necesse est alterutrum ex his duobus esse iudicem.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 48:1)
Quod ad ipsam fortunam pertinet, etiam si nunc agi apud te causa eius non potest - omnia enim illa, quae nobis dedit, ob hoc ipsum, quod aliquid eripuit, invisa sunt, - tunc tamen erit agenda, cum primum aequiorem te illi iudicem dies fecerit ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 110:1)
Nisi te, Marcia, scirem tam longe ab infirmitate muliebris animi quam a ceteris vitiis recessisse et mores tuos velut aliquod antiquum exemplar aspici, non auderem obviam ire dolori tuo, cui viri quoque libenter haerent et incubant, nec spem concepissem tam iniquo tempore, tam inimico iudice, tam invidioso crimine posse me efficere, ut fortunam tuam absolveres.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 2:1)
nec id in maioribus modo observasti, sed in minimis, ne quid faceres, cui famam, liberrimam principum iudicem, velles ignoscere.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 24:1)
" Cum hoc dicis, Theophraste, quaeris invidiam praeceptis fortioribus et relicto iudice ad coronam venis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 73:1)
Neque enim aequus iudex aliam de sua, aliam de aliena causa sententiam fert.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 85:6)
bonus iudex damnat improbanda, non odit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 97:8)
et iudex damnaturus quae fecit eligitur et corona pro mala causa stat bona patroni voce corrupta.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 37:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION