라틴어 문장 검색

alteram, ut nostra in amicos benevolentia illorum erga nos benevolentiae pariter aequaliterque respondeat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 72:4)
tertiam, ut, quanti quisque se ipse facit, tanti fiat ab amicis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 72:5)
nec enim illa prima vera est, ut, quem ad modum in se quisque, sic in amicum sit animatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 73:2)
quam multa enim, quae nostra causa numquam faceremus, facimus causa amicorum!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 73:3)
precari ab indigno, supplicare, tum acerbius in aliquem invehi insectarique vehementius, quae in nostris rebus non satis honeste, in amicorum fiunt honestissime;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 73:4)
multaeque res sunt, in quibus de suis commodis viri boni multa detrahunt detrahique patiuntur, ut eis amici potius quam ipsi fruantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 73:5)
tertius vero ille finis deterrimus, ut, quanti quisque se ipse faciat, tanti fiat ab amicis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 75:1)
quonam enim modo quisquam amicus esse poterit ei, cui se putabit inimicum esse posse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 75:8)
quin etiam necesse erit cupere et optare ut quam saepissime peccet amicus, quo pluris det sibi tamquam ansas ad reprehendendum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 75:9)
rursum autem recte factis commodisque amicorum necesse erit angi dolere invidere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 75:10)
capras et ovis quot quisque haberet dicere posse, amicos quot haberet non posse dicere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 79:2)
et in illis quidem parandis adhibere curam, in amicis eligendis neglegentis esse nec habere quasi signa quaedam et notas, quibus eos, qui ad amicitiam essent idonei, iudicarent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 79:3)
est igitur prudentis sustinere ut cursum, sic impetum benevolentiae, quo utamur, quasi equis temptatis, sic amicitia, aliqua parte periclitatis moribus amicorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 80:1)
ubi enim istum invenias, qui honorem amici anteponat suo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 81:2)
amicus certus in re incerta cernitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 81:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION